Jump to content

Capitolinus (consul 274)

E Vicipaedia

Capitolinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculo 3 fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Quamquam Capitolinus anno 274 cum Aureliano imperatore eo anno, quo hic de imperio Galliarum atque Zenobia regina triumphavit, consulatum gessit et idcirco illum amicum Aureliani fuisse constat, tamen nihil aliud de vita eius novimus[1].

  1. Alaric Watson, Aurelian and the third Century, Londinii 1999, p. 165


Antecessores:
Marcus Claudius Tacitus et Iulius Placidianus
Consul
274
cum
Imp. Caesare Lucio Domitio Aureliano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus III et Marcellinus