Jump to content

Catilinae coniuratio (Sallustius)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Catilinae coniuratio.
Ciceronis Orationes in Catilinam, a Caesare Maccari anno 1888 picta
Exemplum Catilinae coniurationis

De coniuratione Catilinae aut Bellum Catilinae aut Bellum Catilinarium[1] est liber historiographi C. Sallustii Crispi, in quo Catilinae coniuratio L. Sergii Catilinae anno 690 ab urbe condita (63 a.C.n.) describitur. Qui cupiditate rei publicae capiundae incensus Ciceronem consulem aliosque senatores necare, rem publicam insidiis capere, se ipsum consulem facere decrevit. Quo autem impeditus est, cum multi coniuratorum Romae iam necarentur, ut exercitu senatum oppugnare ultimam rationem esse Catilinae videretur. Catilina desperatus cum exercitu plerique suorum apud Pistoriam duo exercitus senatus oppugnaverunt tanta audacia, ut nemini vita remaneret.

Sallustius ipse adulescens de re publica senator milesque meritus est. A moribus corruptis territus rostra reliquit, et historias scribere decrevit. Excusatio scribendi neque de re publica merendi invenitur in Coniurationis Catilinae prooemium (capita 1–5).

Libri argumenta

[recensere | fontem recensere]
  • Capita 1-5: Prooemium. De natura hominum. Excusatio historiae scribendae. De Catilinae iuuentute.
  • Capita 5.9–13: Rei publicae res gestae. Morum peruersitas Romanorum.
  • Capita 14–16: Catilina exemplum morum Romanorum peruersitatis.
  • Capita 17–22: Res gesta ante Catilinae coniurationem. Praeparatio.
  • Capita 23–25: Proditio Semproniae. Ciceronis creatio.
  • Capita 26–36: Consequentiae Catilinae repulsae.
  • Capita 36.4–39: Quaestio partium rei publicae. Populares/optumates.
  • Capita 39.6–45: Proditio Allobrogum.
  • Capita 46–49: Interrogationes testium et coniuratorum.
  • Capita 50–55: Senatus consilium. Orationes Caesaris Catonisque.
  • Capita 56–61: Proelium et exitium Catilinae.

Nexus interni


  1. Sallustius, "De coniuratione Catilinae", Les Belles Lettres, "C.U.F.", Lutetia, 2003, p. 54, nota 1 (Francice).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]