Constitutum Constantini
Constitutum Constantini sive Donatio Constantini ad Silvestrem I papam nomen donationis est quam Constantinus I ecclesiae catholicae papa Silvestri tertio die Aprilis anno 315 vel 317 factus esse ferebatur. Aetate Caroli Magni litterae Constantini inventae sunt quas Constantinum ad papam scripsisse dicitur. In litteris ad determinandum tempus duo consules nominanter quorum unus quidem anno 315, alius autem 317 regnavit. Constantinus ecclesiae dabat secundum litteras imperium Romanum occidentale et dignitatem Augusti. Saeculis sequentibus hoc documentum fundamentum ecclesiae erat quae cum rectoribus Imperii Romani Sacri et Constantinopolitani de potestate saeculari certabatur.
Constitutum Constantini etiam pars Corpus iuris canonici fiebat.
Id constitutum falsum esse anno 1433 episcopus Nicolaus Cusanus methodo philologico et anno 1440 Laurentius Vallensis (opere suo De falso credita et ementita Constantini donatione) Papae secretarius analysi historica demonstraverunt.
Nexus interni
Fons
[recensere | fontem recensere]Symbola in diurnario generali Francofordensi die 25 Iulii 2006 a Professore Doctore Alexandro Demandt scripto, qui lingua Germanica inscriptus est "Constantin in Geschichte und Legende" quod lingua Latina reddatur: Constantinus in historia et fabulis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Constitutum Constantini apud Vicifontem. |
- Textus Constituti Constantini
- Constitutum Constantini Bibliotheca Augustana