Declinatio (grammatica)
Declinatio est unaquaeque exituum series, quibus idem vocabulum uti potest.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Substantiva nomina habent quinque series exituum; adiectiva nomina autem, pronomina et numeri, quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. Verba quoque habent proprias quinque exituum series. Ergo non omnia vocabula iisdem utuntur exitibus, sed unumquidque eorum suae seriei paret.
Casus Latini
[recensere | fontem recensere]Latinae linguae sunt casus septem; ex iis locativus nonnullis nominibus tantum est:
- Nominativus (ad respondendum quis aut quid agat, sit, etc.): dux est benignus.
- Genetivus sive genitivus (ad respondendum cuius aliquid sit): domus ducis est antiqua.
- Dativus (ad respondendum cui aliquid agatur): duci panem do.
- Accusativus (ad respondendum quem aut quid habeant, faciant, etc.): ducem accuso.
- Ablativus (ad respondendum quo modo aliquid agant): de duce narro.
Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
Numeri sunt duo: singularis et pluralis; Genera sunt tria: masculinum, femininum et neutrum.
Declinationes nominum substantivorum sunt quinque (m., f., n. = genera):
- Declinatio prima: puella (f.), villa (f.), nauta (m.)
- Declinatio secunda: fluvius (m.), puer (m.), ager (m.), templum (n.)
- Declinatio tertia
- declinatio consonantica: rex (m.), consul (m.), miles (m.), homo (m.)
- declinatio in qua genetivus pluralis terminatur in -ium: civis (m.), mare (n.), urbs (m.), animal (n.), febris (f.)
- Declinatio quarta: portus (m.), fructus (m.), domus (f.), manus (f.), cornu (n.)
- Declinatio quinta: spes (f.), res (f.), dies (m. et etiam f., sed in forma singulari tantum), meridies (m.)
Conspectus casuum
[recensere | fontem recensere]Casus | 1. | 2. | 3. | 4. | 5. | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
a | o | cons. | i | mix. | u | e | |
Numerus Singularis: | |||||||
nom. | -a | -us/-er/-um | -/-s/- | -is | -is/-es | -us/-u | -es |
voc. | -e/-i | ||||||
acc. | -am | -um | -em | -im(/-em) | -em | -um/-u | -em |
gen. | -ae | -i | -is | -is | -is | -us(/-u) | -ei |
dat. | -ae | -o | -i | -i | -i | -ui(/-u) | -ei |
abl. | -a | -o | -e | -i | -e | -u | -e |
loc. | -ae | -i | -i | -i | -i | -u | -e |
Numerus Pluralis: | |||||||
nom./voc. | -ae | -i/-i/-a | -es/-a | -es/-ia | -es/-ia | -us/-ua | -es |
acc. | -as | -os/-os/-a | -es/-a | -is(/-es)/-ia | –es/-ia | -us/-ua | -es |
gen. | -arum | -orum | -um | -ium | -ium | -uum | -erum |
dat./abl./loc. | -is | -is | -ibus | -ibus | -ibus | -ibus | -ebus |
Nexus interni
- Casus grammaticus
- Coniugatio
- Flexura
- Grammatica Latina
- Declinatio pronominum
- Declinationes adiectivorum
- Lingua synthetica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |