Districtus autonomus Neneticus
Civitas: Russia
Locus: 68°50′0″N 54°50′0″E
Nomen officiale: Ненецкий округ, Ненецкий национальный округ
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Archangelopolitana, Komi, Regio Tumenensis, Districtus autonomus Iamalo-Neneticus
Forma
Caput: Ripa Alba
Subdivisiones: Zapolyarny District, Naryan-Mar Urban Okrug
Gestio
Consilium: Assembly of Deputies of the Nenets Autonomous Okrug
Vita
Sermo publicus: Russica, lingua Nenetica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Districtus autonomus Neneticus[1] (Russice Ненецкий автономный округ, Nenetice Ненэцие" автономной округ’) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius regionem Archangelopolitanam et districtum foederalem Septentrio-Occidentalem pertinens, metropolim habens Ripam Albam (quae urbs districtus unica est). Die 15 Iulii 1929 ut districtus nationalis formatus est.
Cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico in oriente, re publica Komi in meridie atque regione Archangelopolitana in occidente conterminus, a maribus Karensi, Barentsiano et Albo, a in septentrione alluetur, aream 176 810 chm² et 44 111 incolarum (anno 2020 habet. Regionum Russiae numerum incolarum habet minimum.
Petschora flumen regionis est maximum; hic in sinum Petschoricum se effundit. Kara flumen per confinium cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico fluit. Pustoosero his locis urbs vetustissima erat. Iugum Timanicum montes districtus sunt. Calguevia et Vaigatia insulae ad districtum pertinent; Caninos promunturium mare Barentsianum a mari Albo, Idolorum caput a mari Karensi separat.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide de nomine linguae. Cf. distr. aut. Nentzorum, videas: Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ненецкий автономный округ.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 68°50′0″N 54°50′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |