Jump to content

Eleutherius Benizelus

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia


Vide etiam paginam discretivam: Eleutherius Benizelus (discretiva).
Eleutherius Benizelus

Eleutherius Cyriaci f. Benizelus, Neograece Ελευθέριος Κυριάκου Βενιζέλος (natus Murniis Cretae 23 Augusti 1864; mortuus Lutetiae 18 Martii 1936) fuit septies primus minister Graeciae; ter interfectoribus superfuit; quater novas res movit. Filius eius Sophocles Benizelus et pronepos (e filio sororis) Constantinus Metsotaces etiam primi ministri fuerunt.

Inter Cretes Graecus, inter Graecos Cres erat. Insulam suam Cretam cum Graecia anno 1913 coniunxit. Eodem anno ille et rex Constantinus Graeciae fines duplicaverunt. Sed anno 1916 patriam in duas partes fregit; milites Graecos defessos anno 1919 ad expeditionem infelicem in Asiam Minorem compellavit. Igitur Benizelum alii nationis Graecae heroem, alii tyrannum et destructorem fuisse arbitrantur.

Eleutherius Benizelus natus est Murniis in oppido, quod quattuor chiliometra abest ab urbe Cydonia in insula Creta (tunc provincia Imperii Ottomanici) sita. Filius erat Cyriaci Benizeli Graeci et Stylianae Plumidacis Therisi nativae. Insurrectione mota Cyriacus Benizelus ad insulam Cytheram fugit cum familia anno 1866; post tres annos in Syrum se removit, ubi puerulus Eleutherius inter cives Graeciae inscriptus est. Anno 1872 licebat familiae Cretam redire. Ibi Eleutherius scholam Graecam in vico Μαїντάνι suburbii Chalepae frequentabat, postea autem lyceum mercantile Antoniadis Atheniense (1877-1879) et gymnasium publicum (1879-1880) urbis Hermupolis Syri, eoque tempore apud magistrum Basilium Psilacem habitabat.[1] Cydoniam reversus aliquos menses ut venditor laboravit in patris pantopolio vel officina hyalinaria in vico Χάληδον suburbii Topanas; interea novam domum Chalepae constructam familia habitabat ab anno 1880. Legatus autem Graeciae patri persuasit ut filium universitati Athenarum ascriberet. Ibi iurisprudentiae studuit, primum cum aliis discipulis Creticis domum ad vicum Πινακωτών[2] habitans, postea cubiculum ad vicum Ομήρου. Mense Iunio anni 1883, patre morituro, Cydoniam revenit officinamque duos annos tenebat. Studia repetivit Athenis annoque 1887 absolvit; sed interdum cum contubernalibus nonnullis contentionem habuit, Iosepho Chamberlain interrogante, de rebus politicis insulae Cretae.[3]

Cydoniae redux Benizelus ab anno 1887 ut advocatus laboravit in societate Moatso, quae scriptorium tenebat in vico Κανεβάρο; etiam cum amicis collegisque in diario Λευκά Όρη ("Albi Montes") commentationes scribebat. Anno 1889 in Conventum Cretanorum lectus est; sed eodem anno, novis rebus ab aliis motis, Conventus abrogatur legatoque Britannico Alfredo Biliotti adiuvante Benizelus e Creta effugit Athenasque petivit. Cydoniae denuo reditus anno proximo in matrimonium Mariam Cateluzu olearii filiam duxit, e qua duos filios Cyriacum Sophoclemque genuit; quem parturiens mense Novembri anni 1894 Maria mortua est.

Politica Cretica

[recensere | fontem recensere]

Nova insurrectione anno 1895 mota Benizelus primo se abstinuit, sed novarum rerum studentibus in oppido Campis congregatis die 17 Augusti 1896 ibi properavit, a multis invisus ut advocatus et amicus Turcorum, etiam vitae periculum subiens.[4] Mense Ianuario 1897 inter fautoribus insurrectionis numeratus est in promontorio Acroterio et ipse (ut praetendunt multi) vexillum Graecum in monticulo prophetae Eliae erexit; mense Augusto apud Archanas electus est praeses conventus revolutionarii et statim deiectus; mense Novembri, una cum Ioanne Sphacianace redux, acclamantibus omnibus rursus acceptus est.

Consiliarii rei publicae Creticae: M. Petochaces (a sinistra), E. Benizelus, A. Michelidaces, E. Logiades, Ch. Pologeorges.

Princeps Georgius, filius secundus Georgii regis Graeciae, ut gubernator rei publicae Creticae sub tutela imperii Ottomanici electus Benizelum cum quindecim aliis nominavit mense Decembri 1898 ut Constitutionem rei publicae pararent. Die 29 Aprilis 1899, consilio rei publicae instituto, consiliarius rerum iuridicarum Benizelus creatus est. Sed de re publica cum principe saepe disputabat; Benizelo enim principatum autonomum instituere placuit, permultis Graecis nolentibus et principe ipso, qui maluit insulam subsumere sine mora sub regno patris; quod autem eo tempore fieri non poterat, et Imperio et Potestatibus Europaeis vetantibus. Benizelus die 31 Martii 1901 dimissus est ea causa interposita, quod in diariis Athenarum Άστυ et Ακρόπολις sine iussu principis commentationes scripsisset de re publica.[5] Mense Decembri anni 1901 novum diarium Κήρυξ ("Praeco") incepit ibique commentationes scripsit de controversiis suis cum Georgio habitis.

Annis 1901 et 1903 electus est in novam cameram repraesentantium Cretanorum; anno 1904 iter fecit Athenas ut opiniones suas de principatu urgeret, sed frustra. Die 23 Martii 1905 in oppidulum Therisum montibus cinctum properavit, coniuratione facta cum C. Fumi et C. Mano adiuvantibusque fere 600, legatis etiam Potestatum minime dissuadentibus; ibi Conventum convocavit, vexillum Graecum erexit, unionem cum Graecia proclamavit. Princeps Georgius, Potestatibus nec eo satis adiuvantibus nec unionem adprobantibus, dimissionem protulit et die 12 Septembris 1906 insula decessit. Alexandro Zaimi gubernatore Benizelus in consilia receptus est, ut antea, et munere consiliarii rerum iuridicarum rursus functus est. Pecunia autem carente domum Chalepae mercede conduci permisit et in suburbio Topanas in angulo vicorum Μόσχων et Θεοφάνους habitavit, haud remota amasia Parasceuula Blum. Anno 1909 honorem primi consiliarii vel ministri accepit.

Milites autem, qui rerum novarum cupidinem et virorum publicorum Graecorum inopiam sentiebant, mense Decembri 1909 Benizelum iam satis notum ad Athenas invitaverunt ut consilia de re publica daret; qui postremo, Emmanuele Mpenace aliisque multis suadentibus, ministerio Cretico renuntiato, ut candidatus regionum Atticae et Boeotiae ad parlamentum Graecum ab amicis propositus est et mense Septembri 1910 electus.[6]

Politica Graeciae 1910–1920

[recensere | fontem recensere]
Parlamentum Graecorum anno 1894 pictum.

Eodem mense Κόμμα Φιλελευθέρων vel "factionem amatorum libertatis" cum sociis condidit. Factionibus veteribus iam iam comminuescentibus rex Georgius I Benizelum iussit collegium ministrorum componere, inter quos convocati sunt Emmanuel Mpenaces, Emmanuel Repules, Ioannes Grypares, Lamprus Coromelas, Apostolus Alexandres. Gubernium igitur quinque annos tenuit. His annis exercitus Graecorum tam terrestris quam navalis adiuvantibus Francis et Britannis melioratus est, et bellis Balcanicis novas terras ad Graeciam addidit, scilicet Cretam ubi ipse natus est, insulas orientales maris Aegaei (inter quas Lemnon, Lesbon, Chion, Samon), regiones Epirum et Macedoniam, atque urbem Thessalonicam harum omnium quasi reginam. Interfuit in deliberationibus de pace Londinii et Bucarestae, adiuvantibus Ioanne Metaxa et Ioanne Stauride; ibi primum cognovit viros politicos David Lloyd George (postea primus minister Britanniarum) et Tache Ionescu (rerum internarum minister Romaniae).

Thessalonicae autem anno 1913 rex Georgius interfectus est. Successor eius Constantinus mox cum Benizelo in contentione intravit acriusque post primum bellum mundanum anno 1914 inceptum: Benizelus igitur Graeciam Britanniae, Franciae, Russiae se consociare voluit contra Germaniam, Austriam, Imperium Ottomanicum; rex autem (qui maritus fuit imperatoris Germaniae sorori) neutralitatem elegit. Benizelus e gubernio a rege eiectus est die 6 Martii 1915; suffragium populare eum restituit; rursus die 7 Octobris dimissus est ut qui exercitum Graecum ad Serbiam defendendum committere voluisset. Per menses undecim Athenis remansit. Ibi a factionibus "Benizelistarum" et "Constantinistarum" turbationes iam iam crebriores movebantur.

Triumviri Munitionis Nationalis cum adiuvantibus, Salonicae 1916.

Iam mense Septembri anni 1915, suadente Benizelo, Britanni Francicique Thessalonicae castra posuerant ut Serbis adiuvarent Bulgarisque (nuper Germaniae sociatis) obsedirent. Ibi die 9 Octobris 1916 Benizelus, res novas movens, Gubernium Munitionis Nationalis constituit cum Paulo Cunturiote et Panagiote Dancle. Haec res publica cum Britannia, Francia, Russia, Italia se adsociavit et per novem menses Macedoniam, Epirum, insulas maris Aegaei et Cretam imperavit. Mense autem Iunio 1917, Constantino regnum abdicare coacto a delegato Franciae Carolo Jonnart, Benizelus Athenis restitutus est ad honorem primi ministri; qui exercitum totius Graeciae cum socios Francos et Britannos coniungi iussit iuxta Thessalonicam. Ibi anno insequente Bulgaros expugnaverunt Germanosque e paeninsula Balcanica expulserunt.

A Britannia, Francia, Italia, Civitatibus Foederatis Germani, Austri, Turci anno 1918 ubique devicti sunt. Una cum ducibus harum civitatum Benizelus ipse Lutetiae profectus est cum Nicolao Polite, Andrea Michalacopulo aliisque. Ibi in deliberationibus de pace componenda per annum 1919 fere totum revendicationes Graecorum urgebat, qui Albaniae partes meridionales ("Epirum septentrionalem"), Thraciam, Smyrnae regionem ("Ioniam"), etiamque Dodecanesum, Cyprum, Constantinopolim cupiebant; Pontum autem nec in Graeciam inserere nec in rem publicam Ponticam erigere poposcerunt. Ex omnibus his provinciis Graecia Smyrnam tantum obtinuit (et in bello mox amiserit); Epirus septentrionalis et Dodecanesus Graeciae promissae erant, verum non datae. Renuente praeside Woodrow Wilson Thraciam frustra petivit Benizelus, sed motu Georgii Clemenceau et Arthuri Balfour haec regio a deliberatoribus reservata est denuoque anno 1920 Graeciae coniuncta. Ab his negotiis redux Lutetiae in statione ferriviaria Lugdunensi die 12 Augusti 1920 ictu pyrobolico vulneratus est a duobus militibus Constantinistis qui ab exercitu Graeco dimissi erant. Mox valetudinarius Benizelus rursus se obtulit in electionibus Athenis, sed die 14 Novembris 1920 reiectus est a populo.

Politica et exsilia 1921–1936

[recensere | fontem recensere]

Statim exsilium petivit. Anno 1921 Londinii in matrimonium duxit Helenam Scylitzen et cum ea Lutetiae in vico Beaujon habitabat. Graecia in bello Graeco-Turcico victa, mense Novembri 1922 Benizelus Lausonii cum Apostolo Alexandre et Demetrio Caclamano properavit, postulante Nicolao Plastera qui eo tempore novas res Graecas moverat, ut deliberationibus de pace interesset, optimo eventu. Ibi amicitiam cum viro publico Turcico İsmet İnönü ligavit. Athenis reditus mense Decembri 1923 ut gubernio adiuvaveret, per brevissimum spatium temporis primus minister fuit; mox rursus Lutetiam in exsilium abiit ibique versionem Neograecam Historiarum Thucydidis confecit quam post Benizeli mortem Caclamanus in lucem edidit.

Anno 1927, Graeciae nostalgicus, Chalepam Chaniae repetivit domumque a patre constructam opibus mulieris suae renovavit. Inter annos 1928 et 1932 factionem Liberalem rursus conduxit et gubernio praefuit consociis Michalacopulo, Alexandro Carapano, Themistocle Sophule. Eo tempore cum Turcia, Iugoslavia, Italia foedera amicitiae composuit, Ancyram anno 1930 et ipse et uxor profecti, anno 1931 Romam; ibi Benito Mussolini in amicitia studebat. Graecia interdum in rebus oeconomicis graviter laborabat. Anno 1932 a populo rursus reiectus est. Anno 1933 ipse et mulier cum e cena apud Penelopen Deltam a suburbio Cephisia Athenas reveniebant in via Κηφισιάς ictu pyrobolico aggressi sunt illaque vulnerata. Tunc ab Athenis recesserunt Chaniamque habitabant, unde Benizelus anno 1935 cum Nicolao Plastera nequiquam res novas movit. Poenae mortis obnoxius e Graecia fugit, Mussolini adiuvante. Lutetiae die 18 Martii 1936 obiit.

Mortuo in ecclesia Graeca Lutetiae iacente, Apostolus Alexandres laudationem pronuntiavit. Cadaver inde per ferriviam et in nave Averoff Chaniam usque vehitur et in monte prophetae Eliae (ubi anno 1897 vexillum Graecum sublevaverat) reponitur, principe Paulo permultisque civibus praesentibus. Per annos insequentes multi eum perniciem fuisse crediderunt, inter quos Ioannes Metaxas, olim Benizeli adiutor, postea inimicus, annis 1936-1941 dictator Graeciae. Tempore recentiori memoria beneficiorum quae ad patriam contulerat supervenit nomenque eius celebratur: notare oportet novum aërodromum (anno 2001 inceptum) cui appellationem Διεθνής Αερολιμένας Αθηνών «Ελευθέριος Βενιζέλος» datur, scilicet "Aëroportus Athenarum internationalis El. Benizeli."

Benizelus dum vivit factioni Liberali praefuit; cum alii (Panagiotes Dancles, Georgius Caphantares, Themistocles Sophules) directionem factionis assumpsissent, ille in exsilio remotus per epistulas dominatus est. Mortuus factionem, sicut clientelam, filio Sophocli transmisit. Nepos Nicetas Benizelus nuper delegatus eiusdem factionis ad parlamenta Graecum necnon Europaeum fuit.

Tabula magistratuum

[recensere | fontem recensere]

Scripta Eleutherii Benizeli

[recensere | fontem recensere]
  • Ελευθέριος Βενιζέλος, Η Κρητική επανάστασις του 1889 ed. I. Manolicaces. Athenis 1971. [Commentariolum anno 1889 scriptum]
  • Ελευθέριου Βενιζέλου τα κειμένα 1909-1936 ed. S. I. Stephanu. 4 voll. Athenis 1981 sqq.
  • The vindication of Greek national policy, 1912-1917: a report of speeches delivered in the Greek chamber, August 23 to 26, 1917, by Mr. E. Venizelos and others. Londinii 1918; aliter Cinq ans d’histoire grecque, 1912-1917: discours par E. Venizelos, N. Politis, E. Repoulis, G. Cafandaris. Lutetiae 1917
  • La Grèce devant le Congrès de la Paix; Greece before the Peace Congress. Lutetiae, Londinii 1919
  • Ελευθέριος Βενιζέλος, Ιδιόγραφον ημερολόγιον. Cydoniae 1979; in opere S. I. Stephanu (supra, vol. 2 pp. 575-580) reimpressum. [Ephemeris mensis Maii anni 1919]
  • Ελευθέριος Βενιζέλος, Τρείς αγόρευσεις. Athenis 2000. [Orationes annorum 1917 et 1928]
  • Θουκυδίδου ιστορίαι κατα μετάφρασιν Ελευθερίου Βενιζέλου, εκδιδόμεναι επιμελείᾳ Δημητρίου Κακλαμάνου. Oxoniae 1937. [Versio Neograeca Historiarum Thucydidis]
  • Σχόλια Ελευθερίου Βενιζέλου στήν Ιστορία τοῦ Πελοποννησιακοῦ Πολέμου του Θουκιδίδη ed. Eva Zachariades-Holmberg. Athenis 1991 [Adnotationes in Thucydidem]
  1. Κυριακός Μητσοτάκης, Τα μικρά χρόνια ενος μεγάλου. Η μαθητική ζώη του Ελευθέριου Βενιζέλου. Athenis, 1972.
  2. Hodie vicus Χαριλάου Τρικούπης.
  3. Νέα Εφημερίς, 5/17 Novembris 1886.
  4. Μανούσος Κούνδουρος, Ημερολόγιον. Ιστορικαί και διπλωματικαί αποκαλύψεις (Athenis 1921).
  5. The Cretan drama: the life and memoirs of Prince George of Greece, High Commissioner in Crete (1898-1906) ed. A. A. Pallis (Novi Eboraci: Robert Speller, 1959) pp. 102-103.
  6. Mark Mazower, "The Messiah and the Bourgeoisie: Venizelos and Politics in Greece, 1909-1912" in Historical Journal vol. 35 (1992) pp. 885-904; S. Victor Papacosma, The military in Greek politics: the 1909 coup d'état. Kent State University Press, 1997.
  7. Helen Gardikas-Katsiadakis in Kitromilides ed. (2006) p. 88.
  8. Greece apud www.worldstatesmen.org
  9. Index ministrorum
  10. Index ministrorum
  11. Index ministrorum
  12. Index ministrorum
  13. [1] [2] Indices ministrorum
  14. Index ministrorum
  15. Index ministrorum

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alastos, Doros [Eudorus Ioannides]. 1942. Venizelos, patriot, statesman, revolutionary. Londinii: Lund, Humphries. (Anglice)
  • Apostolakis, Stamates A. 1995. Λαογραφικά μελετήματα για τον Ελευθ. Κ. Βενιζέλο. Chaniae. ISBN 960-90118-1-0. (Neograece)
  • Dalby, Andrew. 2010. Eleftherios Venizelos: Greece. Londinii: Haus Publishing (The Peace Conferences of 1919-23 and their Aftermath). ISBN 978-1-905791-64-4. (Anglice)
  • Kitromilides, Paschalis M. (ed.) 2006. Eleftherios Venizelos: the trials of statesmanship. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 0-7486-2478-3 (Anglice)
  • Δημήτρης Κιτσίκης. 1995. Ιστορία του ελληνοτουρκικού χώρου, 1928-1973, 2a ed. Athenis (Βιβλιοπωλείον της Εστίας). ISBN 960-05-0654-X. (Neograece)
  • Dimitri Kitsikis. 1975. Eleuthère Vénizélos.Lutetiae: Mazenod (Hommes d’Etat célèbres, vol. 5). (Francogallice)
  • Μακράκη, Λιλή. 1992. Ελευθέριος Βενιζέλος 1864-1910: η διάπλαση ενος εθνικού ηγέτη. Athenis. ISBN 978-960-250-071-2. (Neograece)
  • Μανωλικάκης, Γιάννης. 1985. Ελευθέριος Βενιζέλος, η αγνώστη ζώη του. Athenis: Γνώση, 1985. (Neograece)
  • Michalopoulos, Dimitris, Eleutherios Venizelos. An outline of his life and times, Saarbruecken: Lambert, 2012, ISBN 978-3-659-2678206.
  • Michalopulus, Demetrius, H ξεχασμένη Επανάσταση. Οι Ελληνες Επίστρατοι και ο Αγώνας τους, 1916-1920 (Μutatio oblita rerum. Milites Graeci ad arma convocati eorumque luctatio, annis 1916-1920), Athenis: Pelasgus, 2014 (editio II), ISBN 978-960-522-329-8
  • Μουρέλλος, Γιάννης. 1964. Βενιζέλος, οι αγάπες του, οι χαρές του, οι οδύνες του. Athenis: Δίφρος. (Neograece)
  • Veniselos, Hélène. 1955. A l'ombre de Veniselos. Lutetiae. (Francogallice)
Primi ministri Graeciae

Ioannes CapodistriasSpyridon TricupesAlexander MaurocordatusIoannes ColettesComes Iosephus Ludovicus von ArmanspergIgnatius von RudhartOtho von WittelsbachAlexander MaurocordatusOtho von WittelsbachAndreas MetaxasConstantinus CanaresAlexander MaurocordatusIoannes ColettesCitsus TzauelasGeorgius CunturiotesConstantinus CanaresAntonius CriezesConstantinus CanaresAlexander MaurocordatusDemetrius BulgaresAthanasius MiaulesGennaeus ColocotronesDemetrius BulgaresAristides MoraitinesZenobius BalbesDiomedes CiriacusBenizelus RufusDemetrius BulgaresConstantinus CanaresZenobius BalbesConstantinus CanaresBenizelus RufusAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesDemetrius BulgaresAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesBenizelus RufusDemetrius BulgaresAlexander CumundurusAristides MoraitinesDemetrius BulgaresThrasybulus ZaimesEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusThrasybulus ZaimesDemetrius BulgaresEpaminondas DeligeorgesDemetrius BulgaresCharilaus TricupesAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusConstantinus CanaresAlexander CumundurusCharilaus TricupesAlexander CumundurusCharilaus TricupesAlexander CumundurusCharilaus TricupesTheodorus DeligiannesDemetrius BalbesCharilaus TricupesTheodorus DeligiannesConstantinus ConstantopulusCharilaus TricupesSoterius SoteropulusCharilaus TricupesNicolaus DeligiannesTheodorus DeligiannesDemetrius RallesAlexander ZaimesGeorgius TheotocesAlexander ZaimesTheodorus DeligiannesGeorgius TheotocesDemetrius RallesGeorgius TheotocesTheodorus DeligiannesDemetrius RallesGeorgius TheotocesDemetrius RallesCyriacules MauromichalesStephanus DragumesEleutherius BenizelusDemetrius GunaresEleutherius BenizelusAlexander ZaimesStephanus SculudesAlexander ZaimesNicolaus CalogeropulusSpyridon LamprusAlexander ZaimesEleutherius BenizelusDemetrius RallesNicolaus CalogeropulusDemetrius GunaresNicolaus StratusPetrus ProtopapadacesNicolaus TriantaphyllacusAnastasius CharalambesSoterius CrocidasStylianus GonatasEleutherius BenizelusGeorgius CaphantaresAlexander PapanastasiuThemistocles SophulesAndreas MichalacopulusTheodorus PancalusAthanasius EutaxiasGeorgius CondylesAlexander ZaimesEleutherius BenizelusAlexander PapanastasiuEleutherius BenizelusPanages TsaldaresEleutherius BenizelusAlexander OthonaeusPanages TsaldaresGeorgius CondylesConstantinus DemertzesIoannes MetaxasAlexander CoryzesEmmanuel TsuderusGeorgius TsolacogluConstantinus LogothetopulusIoannes RallesSophocles BenizelusGeorgius PapandreuNicolaus PlastirasPetrus BulgaresDamascenus PapandreuPanagiotes CanellopulusThemistocles SophulesPanagiotes PulitsasConstantinus TsaldaresDemetrius MaximusConstantinus TsaldaresThemistocles SophulesAlexander DiomedesIoannes TheotocesSophocles BenizelusNicolaus PlastirasSophocles BenizelusNicolaus PlastirasDemetrius CiusopulusAlexander PapagusConstantinus G. CaramanlesConstantinus GeorgacopulusConstantinus G. CaramanlesConstantinus DobasConstantinus G. CaramanlesPanagiotes PipinelesStylianus MauromichalesGeorgius PapandreuIoannes ParasceuopulusGeorgius PapandreuGeorgius Athanasiades-NovasIlias TsirimocusStephanus StephanopulusIoannes ParasceuopulusPanagiotes CanellopulusConstantinus ColliasGeorgius PapadopulusSpirus MarcezinesAdamantius AndrutsopulusConstantinus G. CaramanlesGeorgius RallesAndreas PapandreuTzannes TzannetacesIoannes GribasXenophon ZolotasConstantinus MetsotacesAndreas PapandreuConstantinus SimitesConstantinus A. CaramanlesGeorgius Papandreu iuniorLucas PapademusPanagiotes PicrammenusAntonius SamarasAlexius TsiprasBasilica Thanou-ChristofilouAlexius Tsipras • Cyriacus Metsotaces