Epigramma
Appearance
Epigramma (Graece ἐπίγραμμα, "inscriptio") initio fuit inscriptio sive in dono votivo sive in sepulcro vel artificio, qua res finisque eius designaretur.
Postea inscriptiones in formam poeticam redactae sunt, ut maxima brevitate adhibita - plerumque distichis - quandam personam aut eventum aut sententiam depingerent. Ita novum genus litterarum ortum est.
Partes principales epigrammatis sunt exspectatio et exitus, illa (sicut aenigma) contradictione opinata allata, hic improvisa interpretatione adducta.