Eugenius Dijmărescu
Eugenius (Dacoromanice: Eugen) Dijmărescu (natus die 11 Februarii 1948 Bucarestae) oeconomus, legatus et rerum politicarum peritus Dacoromanus est et sodalis Factionis Democraticae erat.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Dijmărescu postquam scholam absolvit, apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat et anno 1971 examen abstulit. Tum in Instituto Oeconomiae Mundanae operam dedit. Anno 1978 doctor oeconomiae promotus est. Etiam in Austria atque Civitatibus Foederatis oeconomiam docuit. Annis 1999 - 2001 legatus Romaniae in Iaponia erat et annis 2004 - 2009 gubernator vicarius Argentariae Nationalis Romaniae.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Postquam dictatura Nicolai Ceauşescu cecidit, Dijmărescu mense Martio 1990 secretarius statalis in consilio ministrorum Petri Roman fuit. A die 30 Aprilis 1991 ad usque 26 Septembris 1991 minister fiscalis Romaniae eodum in consilio fuit. Postea a die 19 Iunii 2003 ad usque 9 Octobris 2004 minister delegatus commercii in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat. Praeterea anno 1990 brevi tempore legatus suae factionis ad Cameram Legatorum Romaniae et annis 1992 - 1994 senator Romaniae erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- blog personale Eugenii Dijmărescu
- Oratio et curriculum vitae apud pressone.ro
- Eugenius Dijmărescu in situ interretiali Camerae legatorum Romaniae[nexus deficit]
- De Eugenio Dijmărescu apud situm interretialem senatus Romaniae