Feria
Feria est denominatio cultualis aliquorum dierum, cuius vocabuli significationes sunt tamen iuxta religionum diversitatem contrariae.
In religione Romana
[recensere | fontem recensere]In antiqua religione Romana feriae (semper plurali numero)[1] erant dies aliquam indolem propriam habentes, celebrationes nempe in honorem alicuius dei deaeve, vel ad aliquem ritum perficiendum destinatae. De quibus vide locupletius in indice feriarum Romanarum.
In religione Christiana
[recensere | fontem recensere]E contra, in religione Christiana, in ritu nempe Romano, feriae (singulari vel plurali numero) sunt hebdomadae dies praeter dominicam,[2] quae ita ordinantur: post dominicam habentur feria secunda, tertia, quarta, quinta, et sexta, in fine vero sabbatum. Diei liturgico nomen feriae competit, cum nullum festum eo die celebretur. Unde et in Breviario Romano officium feriale dictum ad formam ex omnibus officiis minime solemnem refertur.[3][4]
Inter ferias maximi momenti enumerandae sunt praesertim feriae Hebdomadae Sanctae, nempe:
- feria quinta in Cena Domini;
- feria sexta in Passione et Morte Domini (seu feria sexta in Parasceve);
- Sabbatum sanctum.
De cetero feria IV cinerum ad initium Quadragesimae, atque feriae Quatuor Temporum.
Feriae saepius describuntur per indicationem dominicae praecedentis, exempli gratia: feria secunda post dominicam primam Quadragesimae.[5]
Cum dicitur festa feriata, hoc loco intelligendum est iuxta sensum antiquum vocabuli ‘feriae’, celebrationis nempe sollemnioris: festa feriata, aliter festa de praecepto vel festa fori, sunt dies ubi missa audienda est et ab operibus servilibus abstinendum. Secus sunt festa chori.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plezia, Marianus (1959) Słownik łacińsko-polski. Tom II: D–H. Varsoviae: PWN. ISBN 83-01-12607-8 [p. 520]
- ↑ Rubricae generales Breviarii et Missalis Romani (1960), 21.
- ↑ Rubricae generales Breviarii Romani (1960), 170.
- ↑ Iuxta ordinem crescentis sollemnitatis habebis: officium feriale, officium ordinarium, officium semifestivum, officium dominicale et officium festivum.
- ↑ Graduale sacrosanctae Romanae Ecclesiae de tempore et de Sanctis, Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi iussu restitutum & editum, ad exemplar editionis typicae concinnatum, et rhythmicis signis a Solesmensibus monachis diligenter ornatum. Romae, Tornaci, Neo Eboraci: Desclée et Socii 1961. (lege hic) [p. 99]
- ↑ Radó, Polycarpus (1961) Enchiridion liturgicum: complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum. Romae–Friburgi Brisgoviae–Barcinone: Herder. [p. 363]