Jump to content

Francocratia

E Vicipaedia
Exordium Francocratiae: divisio imperii Romani orientalis post quartam expeditionem sacram.

Francocratia (Graece: Φραγκοκρατία, dominium Francicum), vel Latinocratia (Graece: Λατινοκρατία, "dominium Latinorum") vel per partes a Re Publica Venetiae administratis Venetocratia (Graece: Βενετοκρατία, Ενετοκρατία) designat aetas historiae Graeciae post quartam expeditionem sacram anno 1204 factam cum pauci nobiles praecipue Franci Italianique provincias aboluti imperii Byzantini inter se dividerent (vide Partitio Romaniae).

Nomen ortum est quod Orthodoxi Graeci sectatores Catholicae fidei "Latini" vel "Franci" vocaverunt.

Praeter Ionias insulas et quadam castella a Venetiis retenta propagatio Ottomanica inter 14-16. saecula Francocratiae in Graecia finem fecit, quae aetas postea "Turcocratia" nuncupata est.

Index civitatum Francarum et Latinarum in Graecia

[recensere | fontem recensere]
Civitates Graecae et Latinae anno ca. 1214
Pars orientalis Maris Mediterranei circa annum 1450 AD. Praecipue Imperium Ottomanicum atque civitates Latinae adhuc exstantes depictae sunt.
  • Imperium Romaniae (1204–1261), cuius caput fuit Constantinopolis, praeterea etiam Thraciae atque Bithyniae dominium tenuit. Fuit etiam de iure princeps omnium civitatum Latinarum. Provinciae eius gradatim expugnatae sunt hactenus, ut ei nihil relictum est praeter urbem, quam Alexius Strategopulus anno 1261 iterum imperio Nicaeno adiunxit.
  • Regnum Thessalonicae (1205–1224), continens Macedoniam atque Thessaliam. Expugnatum est a Despotatu Epiri.
  • Dominium Achaeae (1205–1432), continens Moream vel Peloponnesum paeninsulam. Mox statum potentissimi regni Latini adeptum est etiam post eversionem imperii Latini florere pergens. Dominio etiam dominatus Argos et Nauplia (1205–1388) subditus fuit. Maximus hostis eius fuit Despotatus Moreae, cui demum dominium subigere contigit.
  • Ducatus Athenarum (1205–1458), cuius duae urbes capitales fuerunt Thebae et Athenae Atticamque, Boeotiam, et partes Thessaliae meridionalis continuit. Anno 1311 ducatus expugnatus est a Legione Catalana. Anno 1388 familia Florentina nomine Acciaiuoli ducati potita est, quae eum usque ad expugnationem per Ottomanos anno 1456 regebant.
  • Ducatus Archipelagi vel Naxi (1207–1579) conditus est a domu Sanuto continens plurimas insulas Aegaeas, imprimis Cyclades. Anno 1383 ad Crispam familiam pervenit. Anno 1537 cliens imperii Ottomanici est, quod ducati anno 1579 finem fecit.
  • Dominium Bodonitsae (1204–1414) aeque ac Salona initio cliens regni Thessalonicae conditum est, postea autem a dominio Achaiae moderabatur. Anno 1335 familia Venetia nomine Giorgi rerum potita est et usque ad expugnationem per Ottomanos anno 1414 urbi praeerat.
  • Civitas Salonae (1205–1410), cuius caput fuit Salona (Amphissa) aeque ac Bodonitsa initio cliens regni Thessalonicae fuit, postea autem sub principatu dominii Achaeae erat. Saeculo 14 Catalani atque Navarra urbem moderabantur usque anno 1403 ad ordinem Hospitalitorum pervenit. Postremum anno 1410 ab Ottomanis expugnatum est.
  • Dominium Nigropontis (1205–1470) continens insulam Nigroponte dictam (antiquitate autem Euboea). Tres in partes divisa fuit (terzi), unicuique eorum dui equites praefecti fuerunt (sestieri). Insula igitur adeo in se fragmentata Rei Publicae Venetiae facultatem dedit cum equites conciliare conari videretur re vera arbitrio eius subigere. Anno 1390 Venetia de facto omnium rerum insulae potita est eamque usque 1470 administrans cum ab Ottomanis expugnata est.
  • Lemnos fuit beneficium Imperii Romaniae sub familia Venetiana Navigajoso ex anno 1207 usque ad recuperationem insulae per Byzantinos anno 1278. Domino eius titulum megadux ("magnus dux") imperii Latini attributum est.
  • Rhodus caput ordinis Hospitalitorum facta est in 1310 usque anno 1522 ab Ottomanis fugati sunt.
  • Complura dominia Rei Publicae Genuae in Mari Mediterraneo boreo-orientali fuerunt:
    • Beneficia familiae Gattilusi, quae titulum archon sibi adrogaverat, quamquam de iure cliens imperii Byzantini fuit Lesbi insulae (1355–1462). Volventibus annis etiam insulas Lemnos, Thasos (1414–1462) et Samothrace (1355–1457) in potestatem suam redegerunt atque etiam oppidum Thracicum Aenos (1376–1456).
    • Dominatus Chii (continens Chium Samumque), cuius oppidum maximi momenti fuit Phocaea. Inter annos 1304–1330 familia Zaccaria dominato praeerat, et cum Byzantini interdiu paucos annos oppidi potiti sint ex anno 1346 usque 1566 ab incepto Maona di Chio e di Focea moderabatur, quo anno ab Ottomanis expugnatus est.
  • Res Publica Venetiae complures provincias accumulavit, quae fuerunt pars dominiorum maritimorum (Stato da Màr) eius. Nonnullae eorum usque ad abolutionem rei publicae anno 1797 supervixerunt: