Fratres Grimm
Sub nomine Fratres Grimm (Theodisce Gebrüder Grimm) intelleguntur Iacobus (4 Ianuarii 1785 – 20 Septembris 1863) et Gulielmus (24 Februarii 1786 – 16 Decembris 1859), viri Germani docti, linguistae, exquisitores humanitatum.
Vulgo notissimi sunt, quod veteres fabulas vulgares nondum litteris mandatas conlegerunt earumque aliquot conlationes protulerunt, quae Fabulae Grimmianae (Theodisce Grimms Märchen) nominatae magnam postea meruerunt laudem.
Iacobus, philologus, historiam linguae Theodiscae perscrutatus est, e. g. quomodo syllabae intra verba per tempus mutatae essent quae observationes Lex Grimmiana nuncupatae sunt. Legisperitus, legitimo opere Germani Legitimi Antiquitates scripto, origines significationesque rationum propria loquendi symbolorumque quae multae legitimae historicaeque sunt. Studium fratrum linguae Theodiscae narrationumque tale erat ut considerari possint auctores philologiae Germanae studiorum Germanorum. Ambo fratres primum vocabularium totius linguae Theodiscae, dictum Deutsches Wörterbuch von Jacob und Wilhelm Grimm, anno 1854 componere coeperunt, quod triginta tria volumina complectens anno 1971 tandem confectum est.
Studio fabulae Germanae renovato, conlationem primam fabularum protulerunt quae Fabulae Liberorum Domuumque nominata est, et plures quam ducentas fabulas continuit. Cum se fabulas ab agresti conlegisse dixerint, multi delatorum, nobiles, fabulas rettulerunt quas a servis illorum audiverant. Si fabulae ab originibus Germanis non descenderant, Gallicae erant quod ab illis genere Hugenotorum tradebant. Versiones novae fabularum illarum secus gravis violentaeque sunt, ac primo transcripserunt. Dicuntur fabulae populo gratissimae eorum esse ‘Cinerella’, ‘Rana regulus’, ‘Ioannes et Margarita’ (Hänsel et Gretel), ‘Rapuncula’, ‘Rumpelstiltskin’, ‘Pulchra in silva dormiens’, et ‘Albanix’. Quia Christianitati devovebant, viri docti nonnulli disputant, utrum fabulae incorruptae fuerint an, ut cum cogitationibus fratrum congruant, expurgatae sint (XIV). Cum fidelitati ad verbo locuto incitaverint, in usu, fabularum eorum sit potius ad veritatem quam ad exornatam memoriam dicendi. Sunt qui disserant viros doctos psychiatriosque fabulas interrogantibus suis immisericordibus "Quid significat" dissimulavisse.
Fabulae fratrum
[recensere | fontem recensere]- 1. Rana Regulus aut Henricus ferreus
- 2. Felis et muris in societate
- 3. Protecta Mariae
- 4. História iuvenis quaerendo sapere timorem
- 5. Lupus et septem haedui
- 6. Fidelis Ioannes
- 7. Bonum cambium
- 8. Musicus mirabilis
- 9. Duodecim fratres
- 10. Multitudo conscindi
- 11. Fraterculus et sororcula
- 12. Rapuncula
- 13. Tres homunculi in Silva
- 14. Tres netrices
- 15. Ioannes et Margarita
- 16. Tria folia serpentis
- 17. Serpens Alba
- 18. Paleas, carbo et faba
- 19. Piscator et uxor eius
- 20. Conmissuturator fortis
- 21. Cinerella
- 22. Enigma
- 23. Mus, avis et farciminis
- 24. Domina Holle
- 25. Septem corvi
- 26. Palla Rubra
- 27. Musici Bremenses
- 28. Os cantor
- 29. Tres pili aurei diaboli
- 30. Pediculus et Pulex
- 31. Virgo sine manibus
- 37. Pucinelus
- 40. Sponsa latronis
- 45. Itinera Pucineli
- 47- De arbore iunipero
- 48. Vetus Sultanus
- 50. Pulchra in silva dormiens
- 53. Albanix
- 95. De vetulo Hildebrando
- 97. De aqua vitae
Versiones Latinae
[recensere | fontem recensere]- Apologi Grimmiani: Lateinische Übersetzungen Grimm'scher Märchen, 1988 (versio a Sigride Albert facta)
- Rumpelstultulus. Fabula. 1995 (versio a Iohanne W. Fendrick facta)
- Nonnulli Apologi Grimmiani. Lateinische Übersetzung der bekannten Märchen der Gebrüder Grimm, 2003 (versio a Rocho Habitzky) facta.
- Fabellae pueriles et domesticae a Iacobo & Vilhelmo Grimm collectae, quas e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Gross, discus Grimmianus primus: Fabellae 1-5, 2004; discus Grimmianus secundus: Fabellae 6-20, 2007.
- Erat olim: Die 12 schönsten Märchen auf Lateinisch. Reclam Verlag, 2015 (duodecim fabularum versio a Francisco Schlosser facta).
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Fratres Grimm spectant. |