Gaius Marcius Figulus
Gaius Marcius G.f. Figulus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 156 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Forsitan Quintus Marcius Q.f. Philippus consul anni 281 a.C.n. inter eius maiores est. Si id se habet, Quintus Marcius Philippus (consul annorum 186 et 169 a.C.n. consobrinus Figuli est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 169 a.C.n. Figulus praeturam adeptus est neque autem contra Persem regem Macedonum proelium navale feliciter gessit[1]. Anno 162 consul electus est, sed una cum collega Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo propter vitia religiosa se a magistratu abdicare coactus est[2]. Eis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Publius Cornelius L.f. Lentulus successerunt. Anno 156 iterum consul electus est, tum cum Lucio Cornelio Lentulo Lupo. Eo anno Figulus contra Delmatos certavit, qui in Illyricum invaserunt, neque tamen proelia magistratu fungens finire potuit. Quod successor Scipio Nasica Corculum adeptus est[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Marcius 61). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XIV,2, Stuttgart 1930, Sp. 1557–1559.
- "Gaius Marcius Figulus" in Der Neue Pauly vol. [I 11] M. Figulus, M. (Stutgardiae: Metzler, 1996–2003. ISBN 3-476-01470-3) col. Carolus Ludovicus Elvers.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XLIII 15,1
- ↑ Marcus Tullius Cicero, De natura deorum I 10-11; De divinatione II 74; Valerius Maximus I 1,3; Plutarchus, Marcellus 5,1-3
- ↑ Appianus Alexandrinus, Illyrica 11; Titus Livius, Periochae 47; Florus II 25,11; Iulius Obsequens 16
Antecessores: Tiberius Sempronius Gracchus II et Marcus Iuventius Thalna |
Consul 162 a.C.n. cum Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo |
Successores: Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo |
Antecessores: Sextus Iulius Caesar et Lucius Aurelius Orestes |
Consul 156 a.C.n. cum Lucio Cornelio Lentulo Lupo |
Successores: Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II |