Jump to content

Gaius Nautius Sp.f. Rutilus

E Vicipaedia

Gaius Nautius Sp.f. Rutilus aut Rufus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Gaius fuit filius cuiusdam Spurii Nautii et frater Spurii Nautii Sp.f. Rutili, qui anno 488 a.C.n. primus e sua gente consulatum adeptus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Nautius anno 475 primo consul electus est. Cum Publius Valerius P.f. Poplicola collega contra Sabinos exsulesque certaret, qui Romae Capitolium occupaverant, Nautius bellum Volscis intulit[1]. Anno 458 iterum consul creatus contra Sabinos feliciter pugnavit[2]. Cum autem nuntiatum est exercitum collegae Lucii Minucii Esquilini Augurini in monte Algido inclusum esse, ei auxilio properavit, praeterea Lucius Quinctius Cincinnatus dictator nominatus est[3].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 53,5
  2. Titus Livius, ab urbe condita III 26,1-2
  3. loc. cit. § 5-6


Antecessores:
Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus
Consul
475 a.C.n.
cum
Publio Valerio P.f. Poplicola
Successores:
Lucius Furius Medullinus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Antecessores:
Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus)
Consul
458 a.C.n.
cum
Lucio Minucio P.f. Esquilino Augurino
Successores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus