Jump to content

Gnaeus Servilius P.f. Geminus

E Vicipaedia

Gnaeus Servilius P.f. Geminus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus die 2 Augusti 216 a.C.n. apud Cannas) vir consularis Romanus fuit.

Pater eius versimile Publius Servilius Q.f. Geminus erat, consul annorum 252 et 248 a.C.n..

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Gnaeus Servilius Geminus anno 217 inter Secundum Bellum Punicum una cum Gaio Flaminio consul creatus est. Consul uterque cum duabus legionibus adventum hostium ducis Hannibalis expectabant, Servilius apud Ariminum prope Hadriaticum mare[1], Flaminius ad Arretium in Etruria. Hannibal iter per Etruriam praetulit atque exercitum Flaminii apud Lacum Trasimenum omnino delevit. Servilius serius auxilio advenit quam ut eum adiuvare possett. Deinde sese recipiens Narniae Quinto Fabio Maximo dictatori legiones suas tradidit atque ipse praefectus classis factus litora Italiae contra Poenos defendebat. Etiam praesidium in Cossyram insulam posuit[2]. Deinde adhuc consul, tum anno 216 a.C.n. proconsul una cum Marco Atilio Regulo in locum Flaminii suffecti milites Romanos rexit. Die 2 Augusti 216 a.C.n. in Proelio Cannensi necatus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Polybius III 75,6
  2. Polybius III 96 10-14


Antecessores:
Publius Cornelius L.f. Scipio et Ti. Sempronius C.f. Longus
Consul
217 a.C.n.
cum
Gaio Flaminio II
Successores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro