Himbergen
Locus: 53°5′39″N 10°43′45″E
Numerus incolarum: 1 674
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Himbergen commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Himbergen e vicis Almstorf, Brockhimbergen, Groß Thondorf, Himbergen, Hohenfier, Kettelstorf, Klein Thondorf, Kollendorf, Rohrstorf et Strothe constat. Ab anno 2011 Himbergen ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1006 vicus Brockhimbergen primo in actis descripta est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Himbergen pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti, qui ab anno 1966 ad communem generalem Himbergen pertinuerant, cum Himbergen coniuncti sunt. Anno eodem Himbergen etiam pars communis generalis Bevensen factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Himbergen spectant. |