Hyginus Papa
Sanctus Hyginus locum nonum in indice paparum tenet. Papa fuit ab anno 136 usque ad 140 vel 142.
Athenis in Graecia natus est, ubi disciplinae philosophicae studuit. Pater quoque fuit philosophus. Quae doctrina utilissima fuit in primos Gnosticos pugnatos, Cerdonem Valentinumque, qui Romae ad annum 140 apparuerunt. Hyginus autem coactus est eorum insidiis ad exludendos eos a communitate Christiana. Ferunt quidam eum sacerdotes constituere, et instituere gradus cursus honorum ecclesiae, sed non est pro certo.
Tradunt etiam Hyginum instituere in baptismo patrinos qui infantem in Christiana vita adiuvent. Statuit omnes ecclesias consecratas fore. Ferunt auctores quidam martyrium eum passum esse, Marco Aurelio imperante, sed non exstant memoriae huius martyrii.
Dies feriae est 11 Iulii.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV), www.thelatinlibrary.com
- Liber pontificalis, www.thelatinlibrary.com
- Opera Omnia, www.documentacatholicaomnia.eu