Jump to content

Iacobus Bradley

E Vicipaedia
Wikidata Iacobus Bradley
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Bradley: imago
Iacobus Bradley: imago
Nativitas: Martius 1693; Scireburna
Obitus: 13 Iulii 1762; Chalford
Patria: Britannia

Memoria

Sepultura: Church of the Holy Trinity

Iacobus Bradley (Anglice: James Bradley), natus die incerto 1692 vel 1693 in villa Sherborne prope Cheltenham, mortuus die 13 Iulii 1762 in urbe Chalford, clericus et astronomus Anglicus fuit.

Post eruditionem scholarem annis 1711 ad 1717 Oxoniae theologiae studebat, anno 1718 clericus institutus est. Illo tempore etiam res astronomicas colebat. Anno 1721 in universitate Oxoniensi professor nominatus est, ubi lectiones in "philosophia experimentali", quod res scientiarum naturalium est, reddit. Anno 1742 Edmundum Halley astronomum regalem in officio secutus est. Obiit die 13 Iulii anno 1762.

Anno 1725 Bradley aberrationem lucis ad stellam Gamma Draconis et postea nutationem axis telluris notavit. Cum instrumento, quod quadrans muralis vocatur, in speculam Grenovicensi per duodecim annos positiones circa quattuor milia stellarum mensuravit. Propter huius operis diligentiam Fridericus Gulielmus Bessel posterea ex eis datis catalogum creare potuit sub titulo Fundamenta Astronomiae.[1]

Iacobus Bradley societatis Regalis Societas Londini sodalis fuit ab anno 1718. Praeterea Academiae Scientiarum Borussica et Academiae Scientiarum Francicae et Academia Scientiarum Russicae sodalis erat.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bradley spectant.
  1. F. W. Bessel (1818): Fundamenta Astronomiae pro anno MDCCLV deducta ex observationibus viri incomparabilis James Bradley in specula astronomica Grenovicensi, per annos 1750–1762 institutis. Regiomonti 1818.