Jump to content

Ieremias Bentham

E Vicipaedia
Wikidata Ieremias Bentham
Res apud Vicidata repertae:
Ieremias Bentham: imago
Ieremias Bentham: imago
Ieremias Bentham: subscriptio
Ieremias Bentham: subscriptio
Nativitas: 15 Februarii 1748; Houndsditch, Londinium
Obitus: 6 Iunii 1832; Londinium
Patria: Britannia, Prima Respublica, Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Jeremiah Bentham; Alicia Woodward Grove
Coniunx: no value

Ieremias Bentham (vulgo: Jeremy Bentham), 1748-1832, fuit philosophus et iuris consultus Anglicus. Dum vivit, auctoritatem philosophiae iuris Anglo-Americanae consecutus abolitionem servitutis et poenae capitalis postulavit; non quidem ius naturale admisit. Etiam pro iuribus animalium verba fecit, et, quod hedonismo favebat, actus homosexuales impunes facere voluit. Libertatem loquendi et aequabilitatem feminarum defendit, voluitque ecclesiam a re publica separare.

Maxime quidem innotuit doctrina utilitaria, quam libro An introduction to the Principles of Morals and Legislation anno 1789 edito pertractavit.

Defence of usury (1788).

Jeremias Bentham, filius et nepos cognitorum, natus erat die 15 Februarii anno 1748 Londini in vico Houndsditch. In vita domestica permixtio erat pietatis superstitiosae matris et illuminismi patris. Tempora tumultuosa erant. Mutationes sociales politicae oeconomicae ex magna conversione industriali conflatae, ortus classis mediae nec non rerum publicarum eversiones Francicae et Americanae omnes sua vestigia impresserunt in scriptis, quae Bentham de sui temporis institutis socialibus et legitimis reliquit.

Anno 1760 Bentham, puer mirabilis, studiis se dedit apud Collegium Reginae Oxoniense, deinde graduatus anno 1764 apud professores Hospitii Lincolniensis iuris prudentiae studuit, quamquam tamen numquam eam artem exercuit, immo ad leges corrigendas se paene totum dedit. Ea quae scripsit magna ex parte divulgare neglexit.

Bentham otium suum ad studia acria consumpsit saepeque ad duodecim horas uno tenore scripsit. Cum notissimis scriptis suis iuris prudentiam tractaret, ad tempus polemice institutis socialibus corrigendis operam dedit. Quamvis opera sua quam plurimum ad philosophiam politicam contulerit, de hac re nulla scripta divulgavit. In libro Introduction to the Principles of Morals and Legislation, quem anno 1789 edidit — novem annis postquam manuscriptum perfecerat — doctrinam utilitariam descripsit et pertractavit.

Bentham in armarium reconditus

Cum multas de legibus et moribus reformandis rogationes fecit, tum carcerem designavit, quem Panopticon appellavit.[1] Quam speciem carceris Bentham numquam exaedificatam vidit, sed ipsa notio magnum in posteros momentum habuit. Attamen in hominum notitiam non pervenit Bentham, antequam anno 1803 aliquot scripta eius in linguam Francogallicam translata erant. In maiorem famam venit, postquam J. S. Mill opera eius annis 1830 edidit. Non solum carcerem sed etiam formam chartarum nummariarum et rei publicae excogitavit. In Russiam, Poloniam, Germaniam itinera fecit, multaque ex his de communitate ordinanda didicit. Etiam ad Universitatem Londiniensem constituendam multum contulit. Testamento corpus suum conservandum reliquit, ut consessibus senatus universitatis semper interesse posset. Etiam nunc cadaver eius in armario sedet, excepto capite, pro quo effigies cerea substituta est.

Ieremias Bentham Londini diem supremum obiit die 6 Iunii anno 1832. Se ipsum "eremitam" appellavit, et fortasse ideo dum vivit non multum divulgavit, quamquam circiter 70 000 paginarum manuscriptarum reliquit, quas speraverat postea editum iri.

De philosophia utilitaria

[recensere | fontem recensere]

Bentham doctrinam empiricorum secutus docebat omnem scientiam esse quidquid corpora physica in sensibus impresserint. Quo principio empirico usus communitatem et actiones hominum observabat, et in primis studio naturae legis tenebatur. Studiis tota vita tractatis conclusit, leges paene omnes consulto electissimorum bono ferri solere. Legum latoribus — qui eo tempore iudices erant — et finem et consilia ad finem consequendum praebere volebat. Finem proposuit principium utilitatis vel principium maximae felicitatis. Itaque legum latoris est sua humanae naturae scientia uti ad tales leges condendas, quae felicitatem sui populi quam maxime augeant. 'Utilitas' apud Bentham ad consilium refertur, nam quod utile est ad finem consequendum confert. Sed cum utilitarismo Bentham hedonismum miscet:

Utilitate haec significatur proprietas, qua quaelibet res, cui ea est, emolumentum commodum voluptatem bonum felicitatemve parare vult, . . . aut qua praevenire potest, ne quae calamitas dolor malum infelicitasve accidat ei parti, cuius de bono agatur.[2]

Voluptas quanta sit, his septem modis aestimatur: intensione sive accentu, tempore, veritate aut dubietate, propinquitate aut distantia, fecunditate, integritate, amplitudine. Bentham omnes voluptates eadem mensura aestimari debere dixit — non quod re vera aeque bonae sint, sed quod legum latoris non sit alias voluptates aliis praeferre. Putabat enim homines suae quisque felicitatis aestimatores esse. Erant qui arguerent doctrina Benthamiana etiam servitutem approbari posse, si modo servi felices sint. Quod autem Bentham strenue abnuit, nam quidquid ab hominibus beatae vitae causa eligitur, indicio est, quibus ex rebus felicitas depromi soleat. Cum nemo ultro se in servitutem det, statuere oportet, servos numquam felices esse.

Utilitarismus Benthamianus "felicitatem maximam numero maximo" (the greatest happiness to the greatest number) suadet. Qua suadela Bentham praecipit,

  1. ut commodum multorum impotentium commodo paucorum praepotentium praeferatur;
  2. ut commodum aliquod, si omnibus parari non potest, quam plurimis paretur.

Utilitarismus saepe refertur ad "philosophiam ratiocinatoriam", quae certa pretia variis voluptatibus, quarum probabilitates exactae deinde calculentur, imponat. Bentham, etsi utilitarismum suum "moralitatem scientificam" appellaret, genera voluptatum in classes dividere potissimum studebat. Hedonismus hodie multis difficultatibus circumventus est, quae quidem ad Bentham minime attinent, nam simpliciter dixit voluptatem cuiusque hominis aeque bonam esse; sed omnes rei publicae administrandae rationes aeque bonas non esse. Et constat apud Bentham felicitatem et voluptatem affinitate quadam coniunctas esse.

Saeculo XVIII constabat inter philosophos moralitatem ex "sentimento" sive sensu morali emanare. Sed hominibus suum cuique sentimentum est suum cuique commodum suadens. Qua via et ratione inter tyrannidem (si unius sentimentum ceteris imponatur) et chaos (si homines suo quisque sentimento utantur monitore morali) eligendum est. Itaque Bentham legum latoribus principium utilitatis suadet, in quo consulta sua ponant. Pro utilitarismo legum latores etiam Dei voluntate uti possint moralitatis auctoritate, sed hic Bentham nullan repugnantiam videt, nam non est quin Deus, quippe qui bonus sit, aequale unius cuiusque hominis commodum volens utilitarismo faveat.

Iam philosophi antiqui legem in iure naturali ponere voluerunt. Quae voluntas etiam Benthamii temporibus vigebat. Sed iura naturalia Bentham ficticia inaniaque esse putabat, quamquam concedebat esse etiam fictiones benignas, sicut iura legitima, quae postremo ad voluptatem et dolorem referri possent. Naturalia autem iura unde descenderint, parum liquet. In fabrica morali mundi inscripta esse dicuntur, quibus leges et mores omnium gentium cedere oporteat. Sed talia iura "praelegalia" ponere Benthamio absurdum videbatur. Si quis enim dicat cuipiam ius naturale esse aliquid faciendi, nonne eadem opera cogitet hoc ius lege sanciri debere? Bentham omnes moralium principiorum defensiones censebat aut ad sentimenta aut ad principium utilitarium referri. Praesertim resistebat infinitis iuribus naturalibus (imprescriptible natural rights), quae a legum latoribus superari non possent.[3]

Bentham Adamum Smith secutus mercatum liberum defendebat, et quidem eius sententiam extendit, cum suaderet usuram in mercatu positam, eo tempore prohibitam. Cum homines sui quisque commodi peritissimi sint, legum latoribus non esse curae consiliis populi intervenire. At Bentham libertate mercatus usus communem voluptatem adipisci principioque utilitario favere volebat, animadverterat enim legum latores neglectis pauperibus solum commodo minoritatis imperiosae cavere. Verum enimvero putabat homines, etsi sui quisque commodi experti sint, de suo vero commodo errare posse. Itaque vera commoda et praelationes subiectivas (sive "praeferentias") diiudicavit. Quae cum ita sint, legum lator, compertus homines in certos errores facile induci, persuadere debeat populo, ne praelationibus subiectivis teneantur. Bentham praesertim hoc hominibus vitio vertit, quod intellegere nequirent, futuram ac praesentem voluptatem (et dolorem) aeque magni pretii esse. Idcirco enim legum latoris esse populo inponere modum et parsimoniam, ne futurum commodum vel securitatem neglegerent.

Inde a saeculo XIX Bentham auctor liberi mercatus depingi solet. Non tamen civitatis excubitoriae alīusve minarchiae generis spem affectabat. Immo rectionem rerum publicarum magnopere protulit requisivitque, ne quisquam vivendi consiliis destitutus sit nec educatione careat. Itaque res publica Benthamiana certam similitudinem hodiernae civitatis socialis habere videtur.

  1. Bentham 1791.
  2. Bentham 1789: I, 3: "By utility is meant that property in any object, whereby it tends to produce benefit, advantage, pleasure, good, or happiness, ... or ... to prevent the happening of mischief, pain, evil, or unhappiness to the party whose interest is considered."
  3. Mulgan 2014: 14-15.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bentham, Jeremy. 1789. An Introduction to the Principles of Morals and Legislation."
  • Bentham, Jeremy. 1791. Panopticon; or, the Inspection-House: containing the idea of a new principle of construction applicable to any sort of establishment, in which persons of any description are to be kept under inspection. Dublin, printed : London, reprinted ; and sold by T. Payne, at the Mews Gate. (= The Works of Jeremy Bentham, tomus IV, ed. John Bowring, Edinburgh: William Tait, 1843.)
  • Božovič, Miran. ed. 1995. Jeremy Bentham: the "Panopticon" and other prison writings. Verso.
  • Crimmins, James E. 2015. Jeremy Bentham. The Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
  • Halévy, Élie. 1901. La Jeunesse de Bentham 1776-1789. Les Presses universitaires de France.
  • Harrison, Ross. 1983. Bentham. Routledge & Kegan Paul.
  • Mack, Mary Peter. 1962. Jeremy Bentham: An Odyssey of Ideas 1748-1792. Heinemann.
  • Mulgan, Tim. 2014. Understanding Utilitarianism. Routledge.
  • Sweet, William. Jeremy Bentham (1748—1832). Internet Encyclopedia of Philosophy
  • Yelle, Robert A. 2013. Bentham's Fictions: Canon and Idolatry in the Genealogy of Law. Yale Journal of Law & the Humanities 17.2: 151-179.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]