Illfurth
Appearance
Illfurth (Germanice Illfurt) est commune Francicum 2'511 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Hic vicus circiter 12 km a Mulhusia ad meridiem distat; flumine Hellelo canalique Rhodanum cum Rheno coniungente adluitur. Nomen Germanicum Illfurth idem valet atque Latine "Helelli vadum". In finibus communis archaeologi oppidum Celticum invenerunt[1], in monte vadum supereminente.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Oppidum du Britzgyberg. Muriel Roth Zehner, "Illfurth « les Hauts de Buergelen » : une plate-forme du Hallstatt final au pied de la fortification de hauteur du Britzgyberg", Actes du coll international AFEAF, Aschaffenburg (D), mai 2010, RGZM, 2012.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Illfurth spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°40′21″N 7°15′54″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68152" apud INSEE |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |