Iohannes Xiphilinus
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Iohannes Xiphilinus (undecimo saeculo floruit) fuit scriptor et monachus Byzantinus qui nobis epitomam Historiae Romanae Dionis Cassii reliquit, libros XXXVI-LXXX continentem (69 a.C.n. - 229 p.c.). Ex hac historia integre vel paene integre servati sunt libri XXXVI-LX. Ita libri LXI-LXXX a morte Claudii imperatoris usque ad Alexandrum Severum Augustum, si quidem nonnulla fragmenta in excerptorum historicorum collectaneis Constantini Porphyrogeniti inventa exceperis, praecipue per Xiphilinum nobis noti sunt.
Iohannes Xiphilinus nepos patriarchae eiusdem nominis fuisse vulgo putatur.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Editio princeps Epitomae anno 1551 apud typographum Parisiensem Robertum Stephanum in lucem prodiit[1], qui quarto ante anno (1548) editionem principem ipsius Dionis Cassii iam dederat. Eodem anno Gulielmus Blancus Albiensis hoc compendium Latine convertit[2], paulo post Gulielmus Xylander adnotationibus et castigationibus suis instruxit (Basileae, 1558[3]). Nec tamen omnino praetereundum videtur Georgium Merulam iam circa 1490 vitas imperatorum Nervae, Traiani et Hadriani e Xiphilino Latine convertisse[4].
- Hodie Xiphilinum cum Dione Cassio apud Bibliothecam Teubnerianam vel Loeb Classical Library commode legere potes.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Christophorus Thomas Mallan, 'The Style, Method, and Programme of Xiphilinus' Epitome of Cassius Dio's Roman History', Greek Roman and Byzantine studies 2013(63) : 610-644 Hic legere potes
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia, Lutetiæ : ex officina Roberti Stephani typographi regii, regiis typis, M. D. LI.
- ↑ Hic legere potes
- ↑ Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Gulielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Iidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index, Basilieae : apud Joannem Oporinum. Hic legere potes
- ↑ Hic legere potes