Lex Murphiana
Appearance
Lex Murphiana[1] est adagium quod dicit "si aliquid male fieri potest, male fiet." Alia huius generis adagia ab aliquot hominibus concepta sunt, tanquam ab Augusto De Morgan, qui dixit "quidquam quod fieri potest fiet si satis periculorum perficimus."[2] Unde nomen Murphy provenit non clarum est, sed quaedam theoriae asciscunt ex Eduardo Murphy appellatum esse. Ingeniarius aërospatialis Classis Aëriae Civitatum Foederatarum fuit, qui de alio machinatore questus est, et proclamavit fortasse "si aliquis modus est male facere, eum inveniet."[3]
Tamen Ricardus Dawkins legem Murphianam absurdam et inclinationem cognitivam putat.
Multae variationes primorum verborum inveni possunt:
- Ex omnibus rebus quae fieri possunt, pessima fiet.
- Si pensum valde facilis est, mendum facies.
- Verberaberis ubi tibi iam dolet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Lex Murphiana" Latine semel dicitur: Paul Kenny, "Complaint Handling - a Necessary Evil Or, The Ongoing Effects of Murphy's Law," IIPM Lecture, 29 November 2007.
- ↑ "Supplement to the Budget of Paradoxes," The Athenaeum, p. 836 apud gutenberg.com (284).
- ↑ Definitio Murphy's law apud dictionary.com