Jump to content

Lucius Cornelius Scipio

E Vicipaedia

Lucius Cornelius Scipio (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Gnaeus Cornelius Scipio Asina, consul anni 260, fuit. Filii eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus (consul 222) et Publius Cornelius L.f. Scipio (consul 218) fuerunt.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Cornelius Scipio primo anno ignoto aedilis et deinde anno 259 una cum Gaio Aquillio M.f. Floro consul erat. Inter Primum Bellum Punicum classe Romana Alaliam atque totam Corsicam insulam a Poenis expugnavit et deinde etiam Sardinia praeter Olbiam. Triumphavit et anno sequente Cornelius et Gaius Duilius censor fuerunt. Tempestatibus deis templum dedicavit.

In Sepulchro Scipionum elogium eum praedicans hodieque superest:

Elogium Luci Cornelii Scipionis
L·CORNELIO·L·F·SCIPIO
AIDILES·COSOL·CESOR
HONC OINO·PLOIRVME·COSENTIONT R
DVONORO·OPTVMO·FVISE·VIRO
LVCIOM·SCIPIONE·FILIOS·BARBATI
CONSOL·CENSOR·AIDILIS·HIC·FVET·A
НЕС·CE PIT·CORSICA·ALERIAQVE·VRBE
DEDET·TEMPESTATEBVS·AIDE·MERETO

Quod lingua Latina classica hoc modo legitur:

Hunc unum plurimi consentiunt Romae
bonorum optimum fuisse virum
Lucium Scipionem. Filius Barbati,
Consul, Censor, Aedilis hic fuit.
Hic cepit Corsicam Aleriamque urbem
dedit tempestatibus aedem merito.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Scipio Asina et Gaius Duilius
Consul
259 a.C.n.
cum
Gaio Aquillio M.f. Floro
Successores:
Aulus Atilius A.f. Calatinus et Gaius Sulpicius Q.f. Paterculus