Lugdunum Batavorum
Locus: 52°9′36″N 4°29′24″E
Numerus incolarum: 124 093
Situs interretialis
Nomen officiale: Leiden
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Teylingen, Leiderdorp, Katwijk, Wassenaar, Zoeterwoude, Oegstgeest, Leidschendam-Voorburg, Voorschoten
Lugdunum Batavorum[1] vel Leida[2] (Batavice Leiden) est urbs et municipalitas apud litora in Hollandia Australi provincia Nederlandica patens, in cuius regione castra Romana quondam sita erant. In urbe Lugdunensi cum surburbibus connexis habitant circa 270 000 civium (2004); in finibus communitatis Lugdunensis 117 914 incolarum sunt (2011).
Geographia
[recensere | fontem recensere]Lugdunum Batavorum 18 chiliometra versus septentrionem et orientem urbis Hagae situm est.
Rivus Rhenus vetus ex magno flumine Rheno urbem transfluit. A Rheno vetere rivuli Zijl et Canalis Rhenus-Schie apud vicum Rijnsoever mari influunt. Nonnulli canales qualis viae navales (Batavice Gracht) inter regiones urbanas iacent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Nomen Lugdunum Batavorum urbi in Nederlandia (quae Latine etiam Batavia dicitur) sita datum est aevo antiquitatis renascentis. Sub Imperio Romano urbs non iam erat, sed castrum Limitis Germanici inferioris nominis Lugdunum, ad litus Maris Germanici. Quamquam locus ubi olim castrum erat paene decem chilometra ab urbe situs et locus castri Matilo dicti propior est, urbs nomen Lugdunum Batavorum accepit.
Medio Aevo comites Hollandiae ibi fortificationem sive arcem antiquam vulgo dictum Burcht fecerunt. Comes Floris V urbe libertatem urbis instituit anno 1266.
Anno 1574 milites Batavici in bello contra Hispaniam urbem liberaverunt, et exercitum ducis Ferdinandi de Alba vincere potebant. Etiam nunc ea liberatio Lugdunensibus die 3 Octobris celebratur. Ipsi cives Leidens Ontzet celebrationem appellant, et multae fabulae de oppugnatione narrantur. Princeps urbis, Petrus Hadriani filius Van der Werff, suum bracchium ieiuno populo offere velit.
Scholae
[recensere | fontem recensere]Lugduni Batavorum antiquissima academia Hollandiae est, cui proverbium "Academia Lugduno Batava Praesidium Libertatis." Wilhelmus Praetor Primus eam urbi post liberationem in anno 1575 donavit. Iuliana Beatrixque reginae, atque Wilhelmus Alexander rex Lugduni studia fecerunt. Academia celebratioque liberationis Lugduni per omnem Bataviam clarae sunt. Biblioteca universitaria Lugdunensis celeberrima est propter multitudinem et varietatem librorum. Universitas Lugdunensis est fortissima in astronomia et medicina, sed et aliis disciplinis scientiae fortiter praestat. Gymnasium Lugduno-Batavorum numero antiquissimarum scholarum Nederlandiae adscribitur.
Aedificia
[recensere | fontem recensere]Alia aedificia miranda sunt:
- Arx antiqua
- Aedificium Academiae
- Curia
- Ecclesia Sancti Petri
- Ecclesia Sancti Pancratii
- Portae urbis
- Musea
- Theatra
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Lugduni sedes societatis Airbus Group est. Domus editoriae Brill (cum casa filiala Bostoniae) et Elsevier in productione librorum scientiarum et praecipue linguae Latinae maximi momenti sunt.
Cives clari
[recensere | fontem recensere]- Arminius van Buuren, discimpositor et productor musicae
- Petrus van den Bosch, pictor
- Rembrandus, pictor
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Lugdunum Batavorum": ita saepissime in titulis librorum e.g. hic.
- ↑ Sic in epistula Danielis Wyttenbachii de clade quae hac in urbe anno 1807 advenit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lugdunum Batavorum spectant. |