Mandatum caeli
Mandatum caeli[1] est politicum religiosumque dogma Sinicum, quod ex antiquitate adhibitum est ad regnum regis imperatorisve excusandum. Secundum hanc fidem, caelum (天, tian)—notio quae naturalem universi ordinem et propositum penitus informat—mandatum iusto rectori Sinarum tribuit, homini qui filius caeli imperii caelestis appellabatur. Homines deiectionem rectoris interpretabantur indicium rectorem indignum fuisse mandatumque amisisse. Praeterea, homines communiter credebant ruinas naturales, sicut fames et inundationes, esse retributiones divinas, signa indignationis caeli ferentís, ut rebelliones post magnas calamitates fierent, quia cives credebant has calamitates esse signa mandati caeli revocati.[2]
Mandatum caeli non requirit ut rector legitimus sit nobilis natus, sed tantum poscit eum esse iustum et ingeniosum. Domús sicut Han et Ming ab hominibus ex locis non nobilibus ortis conditae sunt, sed florere videbantur quia mandatum caeli consecuti erant. Haec notio notioni Europaeae divini regum iuris aliquantulum similis est; dissimilis autem quia purum regendi ius non confert. Vera notionis mandati caeli pars erat ius rebellionis contra rectorem iniustum. Philosophi et eruditi in Sinis mandatum caeli saepe commemorabant modum abusús potestatis a rectore imminuendi, in ratione rectionis cui haud aliter erant impedimenta. Rerum gestarum scriptores Sinici rebellionem felicem credebant indicium revocationis mandati caeli. Per historiam Sinarum, homines credebant tempora paupertatis ruinasque naturae esse signa caelum aestimare rectorem qui honorem gerebat iniustum esse et ergo reponi debere.
Notio mandati caeli primum adhibita est ad reges domús Zhou (1046–256 a.C.n.) sustinendum, et ad deiectionem domús Shang (1600–1069 a.C.n.) excusandum. Per historiam Sinicam adhibebatur ad deiectiones imperatorum excusandos atque inaugurationes novorum imperatorum sustinendos, inter quos erant monarchae non Han, sicut domus Qing (1636–1912).
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Mandarinice 天命, pinyin Tiānmìng, Wade-Giles T'ien-ming, ad verbum 'nutus caeli' et 'propositum caeli'.
- ↑ Szczepanski, Kallie. What Is the Mandate of Heaven in China?. . About Education.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Duteil, Jean-Pierre, 1994. Le mandat du ciel: le rôle des Jésuites en Chine, de la mort de François-Xavier à la dissolution de la Compagnie de Jésus (1552-1774). Lutetiae: AP éditions-Arguments. ISBN 2-909109-11-9.
- Gold, Thomas B. 2014. "Occupy Central/Sunflower: Popular Resistance in Greater China." Foreign Policy Research Institute E-Notes (October). PDF.
- Ho, Ming-sho. 2019. Challenging Beijing's Mandate of Heaven: Taiwan's Sunflower Movement and Hong Kong's Umbrella Movement. Philadelphiae: Temple University Press.
- Jiang, Yonglin. 2011. The Mandate of Heaven and The Great Ming Code. Asian Law Series, No. 21. University of Washington Press. ISBN 0295990651. Google Books.
- Kleeman, Terry F., et Tracy Barrett. 2005. The ancient Chinese world. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195171020.
- Lee, Jen-der, ed. 2014. "Crime and Punishment: The Case of Liu Hui in the Wei Shu." In Early Medieval China: A Sourcebook, ed. Wendy Swartz, Robert Ford Campany, Lu Yang, et Jessey Jiun-chyi Choo, 156–165. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-15987-6.
- Mote, F. W. 1999. Imperial China: 900–1800. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-01212-7.
- Perry, Elizabeth. 2002. Challenging the Mandate of Heaven: Social Protest and State Power in China. Armonk Novi Eboraci: Sharpe. ISBN 0-7656-0444-2.
- Porter, Jonathan. 2016. Imperial China. Rowland & Littlefield. ISBN 978-1442222922.
- "Tianming (Chinese philosophy)," Encyclopaedia Britannica.