Marcus Iunius Pennus
Appearance
Marcus Iunius Pennus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius eiusdem nominis anno 205 a.C.n. aedilis curulis et anno 201 praetor erat. Filius - etiam Marcus Iunius Pennus nominabatur - anno 126 a.C.n. tribunus plebis erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 172 a.C.n. Pennus praetor provinciam Hispaniam Citeriorem administravit et anno 167 una cum Quinto Aelio Paeto consul creatus est. Paetus bellum contra Ligures duxit neque autem multum effecit[1]. Senatum de legatis ad Rhodenses mittendis consultavit[2].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Iunius 122). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band X,1, Stuttgart 1918, Sp. 1075–1076.
- Petrus C. Nadig, "[I 23] I. Pennus, M." in Der Neue Pauly vol. 6 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01476-2) col. 63.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XLV 16,3;
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLV 20,4-10
Antecessores: Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus |
Consul 167 a.C.n. cum Quinto Aelio Paeto |
Successores: Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus |