Marcus Spitz
Marcus Andreas Spitz (natus Mark Andrew Spitz Modesto in oppido Californiae die 10 Februarii 1950)[1] est quondam natator et novies Olympionices Americanus. Septem clipeos aureos in Olympiis aestivis 1972 Monaci habitis vicit, quorum omnes gradus praestitutos superaverunt. Quae res gesta triginta sex annos persistit, donec a Michaele Phelps superata est, etiam Americano, qui octo clipeos aureos in Olympiis aestivis 2008 Pecini vicit.
Ab anno 1968 ad annum 1972, Spitz novem clipeos aureos Olympicos, unum argenteum, unumque aeneum vicit, cum quinque clipeis aureis in Ludis Panamericanis, triginta una victoriis Unionis Athleticae Idioticae, et octo victoriis Societatis Athleticae Collegialis Nationalis. Illos annos triginta quinque novos mundi gradús habuit, quorum autem duo in probationibus erant privati.[2][3] Swimming World Magazine eum appellavit mundanum anni natatorem annis 1969, 1971, et 1972. Tertius fuit athleta qui novem clipeos aureos Olympicos vicit. Olympiis Monacensibus confectis, Spitz a certamine recessit, anno vicensimo duo aetatis suae.
Inter eius avocamenta sunt navigatio, nartatio, et opera artis colligere.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Mark the Shark ('Marcus Pistrix') per ludibrium iuvenis appellatus.
- ↑ "International Jewish Sports Hall of Fame". Jewishsports.net. 10 Februarii 1950.
- ↑ "Mark Spitz". Doc Counsilman: Making Waves. Indiana University.
- ↑ "Olympic Legends: Mark Spitz". Rediff.com. 10 Augusti 2004.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Foster, Richard J. 2008. Mark Spitz: the extraordinary life of an Olympic champion. Praefatio Marcus Spitz; introductio Keith Jackson. Sanctae Monicae Californiae: Santa Monica Press. ISBN 9781595800398.
- Spitz, Mark, et Alan LeMond. 1976. The Mark Spitz complete book of swimming. Photographemata Neil Leifer. Novi Eboraci: Crowell. ISBN 069000690X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Spitz spectant. |
- Situs interretialis Marci Spitz proprius.
- Biographia in situ interretiali Marci Spitz proprio.
- Biographia classica Interretis Athletici (ESPN).
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- De Marco Spitz inter exitus Olympicos.