Mark Twain
Obitus: 21 Aprilis 1910; Redding
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Samuel Langhorne Clemens
Familia
Coniunx: Olivia Langdon Clemens
Proles: Susy Clemens, Clara Clemens, Jean Clemens
Memoria
Mark Twain est nomen auctoris, sub quo Samuel Langhorne Clemens (30 Novembris 1835 – 21 Aprilis 1910),[1] scriptor Americanus, opera sua facetiis salibusque sparsa composuit,[2][3] inter quae praecipue mythistoriae et proverbia lepida omnibus fere nota sunt.[4][5] Praesidum Civitatum Foederatarum, artificum, negotiatorum divitum, nobilium Europaeorum Havaianorumque amicus fuit. Mythistoriis Adventures of Huckleberry Finn (1884), quae interdum magna mythistoria Americana appellatur,[6] et Pericula Thomae Sawyer (2016) (The Adventures of Tom Sawyer) (1876) innotuit. Inter scriptores qui eum maxime moverunt fuerunt Artemus Ward, Carolus Dickens, Thomas Paine, Robertus G. Ingersoll, Robertus Henricus Newell, Josh Billings, et Alexander Carlyle.
Mythistoriae
[recensere | fontem recensere]Mythistoriae eius moribus sermoneque Americanis plane imbuuntur. Una ex his est The Advenures of Tom Sawyer (1876) ('Casus in vita illius Tom Sawyer'), de Tom Sawyer, puero doloso, qui poenas horum dolorum fugit pluribus dolis factis. In loco huius mythistoriae notissimo, Tom aliis persuadet ut saepem quandam pigmento albo tegant (i.e., ut laborem suum efficiant). Alia mythistoria est Adventures of Huckleberry Finn (1884), de puero Huckleberry paupere ingenuoque, qui de Flumine Mississipiensi cum Jim, servo fugitivo, fugit. Huck, ut saepe vocatur, mores iniustos inter homines praesertim de servitute in meridionali Civitatum Foederatarum regione observat.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Dicebat Mark Twain se nomen suum invenisse cum nauta in navibus super Flumen Mississipiense esset. Haec locutio altitudinem binarum ulnarum[7] sub navem navigationem securam significavit. Si nautae catapirata[8] hanc altitudinem invenerunt, sermone Anglico exclamaverunt mark twain, seu longius "by the mark twain," quod dicit "secundum notam catapiratae flumen sub navem binas ulnas altum est."
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Mark Twain House Biography".
- ↑ "Mark Twain quotations".
- ↑ "Mark Twain Quotes – The Quotations Page".
- ↑ "Mark Twain quotations".
- ↑ "Mark Twain Quotes - The Quotations Page".
- ↑ "Mark Twain's Huckleberry Finn".
- ↑ Anglice fathom; confer Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall".
- ↑ Archæologia Græca Iohannis Potter, vulgo John Potter, anni 1751.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- 1869: The Innocents Abroad (Innocentes peregre)
- 1876: The Adventures of Tom Sawyer (Pericula Thomae Sawyer)
- 1881: The Prince and the Pauper (Princeps et pauper)
- 1883: Life on the Mississippi (Vita in flumine Mississippiensi)
- 1884: The Adventures of Huckleberry Finn (Pericula, sive incepta audacia, Huckleberry Finn)
- 1889: A Connecticut Yankee in King Arthur's Court (Yankee Connecticutensis in aula Arthuris regis)
- 1893: Pudd'nhead Wilson (Stultus Wilson)
- 1904: The Diary of Adam and Eve (Diarium Adae et Evae)
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]- Libri latine redditi (Pericula Thomae Sawyer)
- 2362 Mark Twain
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
- Viri
- Nati 1835
- Mortui 1910
- Atheistae
- Auctores Anglici
- Autobiographi
- Deistae
- Francomurarii
- Humoristae Civitatum Foederatarum
- Lectores
- Presbyteriani Civitatum Foederatarum
- Scriptores Civitatum Foederatarum
- Scriptores fabularum brevium
- Scriptores mythistoriarum Civitatum Foederatarum
- Scriptores pseudonymi
- Scriptores scaenici Civitatum Foederatarum
- Typographi