Jump to content

Mare Iaponicum

Coordinata: 40°N 135°E / 40°N 135°E / 40; 135
E Vicipaedia
Mare Iaponicum
Nomen Iaponicum
Abecedarium Latinum Nihonkai
Character Sinicus 日本海
Nomen Coreanum
Romanizatio Retractata Donghae / Joseon Donghae
McCune-Reischauer Tonghae / Chosŏn Tonghae
Littera Hangula 동해 / 조선동해
Character Sinicus 東海 / 朝鮮東海
Nomen Sinense
Pinyin Rìběnhǎi
Wade-Giles Jih-pen-hai
Character Sinicus 日本海
Nomen Russicum
Lingua Russica Японское море
Topographica Maris Iaponici et regionum propinquarum tabula (Anglice signata).
Conlocatio Maris Iaponici.

Mare Iaponicum[1] (aliis nominibus multis in linguis hodiernis appellatum[2]) est mare marginale Oceani Pacifici occidentalis.

Inter continentem Asianam, Archipelagum Iaponiensem, et Sachalinam situm. Finitur a Iaponia, Corea Septentrionali, Russia, et Corea Meridiana. Freto Coreano cum mari Sinensi orientali coniunctum est, freto Nevelskii et freto Tatarico et freto Laperousii cum mari Ochotensi.

Sicut Mare Nostrum, ei est paene nullus aestus, quia paene omnino ab Oceano Pacifico includitur.[3] Movet haec solitudo multas faunarum species et mediam aquae salinitatem, salinitate oceani minor. Huic mari sunt nullae insulae magnae, sinus, vel capita. Salinitas plerumque ab influxu effluxuque per freta ordinatur quae id cum maribus propinquis et Oceano Pacifico conectunt. Pauca flumina in mare defluunt, et aqua quam in mare inferunt est fere 1 centesima totius summae.

Lapis Tategami.
Mitsukejima, "Insula Navis Longa."
Flumen Tumen in fine Coreae Septentrionalis et Sinarum. Despectus ex Tumen, urbe Sinica; Namyang, urbs Coreae Septentrionalis, post pontem iacet.
Ostium fluminis Partizanskaia prope Inventum urbem: despectus ex monte Sestra.
Otariidae in insula Moneron requiescunt.
Lapis Heishi prope insulam Kamome, Esonia.
Sinus Cornu Aureum (Zolotoi Rog), prope Vladivostokium, Russiae.

Nexus interni

  1. Ioannes Baptista Hofmann, Generalis Totius Imperii Russorum Novissima Tabula Magnam Orbis terrarum partem a Polo Arctico usque ad mare Iaponicum et Chinae Septentrionalis confinia exhibens (Norimbergae, circa 1720).
  2. Ut qui Latine diceret Mare Iaponiae, Mare Orientale (vide Yuka Hayashi et Evan Ramstad, "South Korea Calls for Sea (Name) Change," Wall Street Journal, 23 Aprilis 2012, p. A16.), seu Mare Coreanum (vide Philippe Pelletier, "Tumulte des flots entre Japon et Corée: À propos de la dénomination de la 'mer du Japon,'" Annales de Géographie 109 (2000): 279–305.
  3. "Tides in Marginal, Semi-Enclosed and Coastal Seas – Part I: Sea Surface Height". ERC-Stennis at Mississippi State University 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fukuoka N. 1966. On the distribution patterns of the so-called Japan Sea elements confined to the Sea of Japan region. Journal of Geobotany 15:63–80.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Iaponiae spectant.