Martinus Vizcarra
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Vizcarra, vulgo plene Martín Alberto Vizcarra Cornejo (Limae in urbe natus die 22 Martii 1963) est legatus et politicus Peruviae.
Alumnus est Universitatis ingeniariae nationalis scholaeque administrationis negotiorum in urbe nativa. Gubernator regionis Moqueguensis, unde genitores eius orti sunt, ab anno 2011 meruit. Praeses vicarius Peruviae electus, die 28 Iulii 2016 in hoc officium inductus est, Petro Paulo Kuczynski eodem die praeside facto. Minister a commeatu et communicatione a die 28 Iulii 2016 usque ad 22 Maii 2017, deinde legatus patriae iuxta regimen Canadense fuit a die 18 Octobris 2017, sed, Kuczynski praesidatum renuntiante, Vizcarra eo successor die 23 Martii 2018 factus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dan Collyns, "Martín Vizcarra sworn in as Peru's new president as embattled Kuczynski exits" in The Guardian (23 Martii 2018)
- Javier Moreno, "“Bajo el manto de oscuridad que cubría todo, se han hecho cosas perversas”: El mandatario reflexiona en una entrevista con EL PAÍS sobre los retos y dificultades de Perú" in El país (25 Februarii 2019)
- Mitra Taj, Teresa Cespedes, "Peru political crisis thrusts engineer-turned-diplomat into power" (24 Martii 2018) apud Reuters
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Martín Vizcarra Cornejo": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Praesides Peruviae (1838-)