Jump to content

Miltonius Guilielmus Cooper

E Vicipaedia

Miltonius Guilielmus Cooper, sive vulgo Milton William "Bill" Cooper, natus die 6 mensis Mai 1943 et occisus die 5 mensis Novembris 2001, erat vir scientificus, radiophonista, scriptor, historicus, aëroplaniga et officiarius in exercitu aërio Rei Publicae Americanae.

Praecipue notus est propter indagationes et scripta de animantibus viventibus in aliis galaxiis sive Ummitis atque de causis et auctoribus necis praesidis Ioannis Kennedy. Paulo ante quam divulgare in animo habuisset quae invenisset de hoc facinore, interfectus[1] est ab agentibus in rebus Americanis in ipsa domo die 5 Novembris 2001.

  1. Secundum alios, quibus haec est causa vera, interfectus est a custodibus publicis quia non vectigalia solvit.