Jump to content

Museum Historiae Naturalis Americanum

E Vicipaedia
Principalis Musei Historiae Naturalis Americani aditus.

Museum Historiae Naturalis Americanum (Anglice American Museum of Natural History) est museum historiae naturalis quod in Parte Occidentali Superiori Manhatae situm annoque 1869 conditum est, nunc unum e maximis clarissimisque mundi museis. Inter creatores fuit Daniel Gerardus Elliot. Museo sunt viginti quinque aedificia coniuncta, in terris quasi hortis sita, quae quadraginta sex pinacothecas perennes, laboratoria indagationis, et bibliothecam claram continent. Inter eius collectiones sunt plus quam 32 millionum specimina, quorum perpauca exhiberi semel possunt. Plus quam ducenti adiutores scientifici museo operam suam locant, et museum plus quam centum expeditionum praecipuarum foris quotannis missarum auctor est.[1]

Curatores musei

[recensere | fontem recensere]

Inter notabiles musei curatores sunt homines infra perscripti.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]