Jump to content

Nicolaus Becker

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Becker
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Becker: imago
Nicolaus Becker: imago
Nativitas: 8 Octobris 1809; Bonna
Obitus: 28 Augusti 1845; Hünshoven
Patria: Regnum Borussiae

Nicolaus Becker (natus Bonnae die 8 Octobris 1809, mortuus Hünshoven in Provincia Colonia Agrippina die 28 Augusti 1845) iuris peritus et poeta Germanicus fuit. Notus est auctor "Rheinlied," cantus de Rheno Germanico.

Studiis perfectis anno 1838 auscultator creatus est, antequam scriba in tribunali primae instantiae fieret. Famam autem sibi genuit anno 1840 cantilena »Sie sollen ihn nicht haben, den freien, deutschen Rhein« de Rheno Francogallis eripiendo. Borussiae rex ei pecuniam sparsit, cum rex Bavaricus Ludovicus vas honorarium dono mitti iuberet. Textui de Rheno flumine germanizando plus quam centum musicographi notas addebant: nulla melodia autem vere popularis erat.

Quoniam Franci nonnulli cantu isto offensi erant reactiones haud cessabantur, inter quas notissima replicatio Alfredi de Musset dictis ironicis »Nous l'avons en, votre Rhin allemand«; Alphonsus de Lamartine reconciliationem praetulit poesi sua »Carminis Massiliensis pacifici« (1841). Anthologia carminum eius »Gedichte« (Coloniae Agrippinae 1841) momenti mediocris solummodo habentur.

Henricus Heine propagandam contra Franciam cantilena propulsam minimi aestimavit ut Patris Rheni verba in opere Deutschland. Ein Wintermärchen ostendunt.[1]

  1. Zu Biberich hab’ ich Steine verschluckt, / Wahrhaftig sie schmeckten nicht lecker! / Doch schwerer liegen im Magen mir / Die Verse von Niklas Becker. Personificatio Rheni patris versus Nicolai Becker probrosos cum lapidibus vix digestibilibus commetitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Becker spectant.