Oblatum et quaesitum
Oblatum et quaesitum[1][2][3] in scientia oeconomica variis modis Latine exprimi possunt, ut lex oblati et quaesiti, vel lex offerentiae et quaeritationis, vel lex oblationis et quaesitionis mercatus, vel lex mercatorum et emptorum, vel simplice lex mercatus.
Lex mercatus descripsit quomodo mercatores et emptores procedunt? in operationibus? mercatus, bona oeconomica vendentes et emendentes. Variabiles oeconomicae quae in lege mercatus considerantur sunt quantitates pretiaque bonorum oeconomicorum. Bona oeconomica sunt res vel officia ad satisfaciendum necessitatibus humanis utilia quae sunt rara, id est quae in quantitatibus ad saturationem? necessitatum hominum insuficientibus exstant. Non omnia omnibus.? Hac ratione bona sunt venalia. Pretium est quantitas monetae quae pro unitate boni datur. Quattuor exstant principales mercatus leges:
- 1. Crescente quaesitione offerentiaque servata quantitas ac pretium crescent.
- 2. Remissa quaesitione offerentiaque servata quantitas ac pretium remittuntur.
- 3. Servata quaesitione offerentiaque crescente quantitas crescit, pretium remittitur.
- 4. Servata quaestitione offerentiaque remissa quantitas remittitur, pretium crescit.
Emptores quam maximam utilitatem suam facere desiderant et mercatores habent ut objectivum lucrum maximum. Lucrum est differentia monetaria inter redditus totalis venditorum et impensus productionis. Utilitas vel, graece, ophelimitas? est gradus satisfactionis in consumptione bonorum. Lex mercatus est valida in situatione concurrentiae perfectae, id est, cum numerum emptores et mercatores est infinitum, et sic nemo individualiter eventa mercatus in proprio beneficio determinare potest. Aliae possibiles structurae mercatus sunt monopolium, concurrentia? monopolistica, duopolium, monopsonium, et oligopolium. In mercatu reali, hae omnes possibilitates? coexistunt. Lex mercatus est instrumentum theoricum ad praedictiones oeconomicas faciendas et fundamentum micro-oeconomiae.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “.eco offer and demand” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 247 [PDF].
- ↑ Cf. versionem Latinam locutionis Theodiscae Angebot … ~ und Nachfrage apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. I, A–B (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 128.
- ↑ Anglice law of supply and demand; Francogallice loi de l`offre et de la demande; Lusitanice lei da oferta e da demanda.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Landsburg, Steven E. Price Theory and Applications. ISBN 0-538-88206-9.
- Samuelson, Paul A. Foundations of Economic Analysis.
- Smith, Adam. 1776. An inquiry into the nature and causes of the wealth of nations. Londinii. vol. 1, vol. 2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad flexus oblati et quaesiti spectant. |