Jump to content

Oenone

E Vicipaedia
Oenone (cum fistula), Paris, et Eros, tempore Hadriani sculpti.

Oenone (Graece Οἰνώνη) est mythologiae Graecae persona, Cebreni fluvii filia et Paridis uxor eo tempore quo pastor in monte Ida vivit. A Paride autem relinquitur, cum Venus Helenam ei promittit, quamvis multa et fatidica ab Oenone mala ei praedicantur. A Philoctete vulneratus, Paris ad Oenonen revertit atque ut se curet rogat, sed Oenone recusat; cum autem mentem mutasset et Troiam cum remediis veniret, Paridem iam mortuum invenit. Oenone in eius rogum sese demittit. Ovidii Heroidum quinta epistola Oenones est.

Nonnulli Oenonem Corythum filium a Paride genuisse dicunt.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]