Jump to content

Orichalcum

E Vicipaedia
β-orichalcum in structura CsCl

Orichalcum vel aurichalcum (Graece ὀρείχαλκος) est flava mixtura metallica quae in camino ex 37 % zinci et 63 % cupri oritur. Unum e quattuor metallis fuit in re nummaria ab Augusto instituta cum auro, argento cuproqueː pretiosior quam cuprum habebaturː qua de causa sestertii et dupondii ex orichalco fiebant, asses vero et quadrantes e cupro. Ob colorem etymologia popularis ex auro et chalco, hoc est 'aes aureum', diu viguit quamquam e duobus vocabulis Graecis quae 'aes e montibus' significant potius nomen ortum esse videtur.

Proprietates physicae

[recensere | fontem recensere]
Vasa orichalci in museo urbis Stolberg

Densitas: 8,4 g/cm³.

Fusionis temperatura: 900 – 925° C

Historia orichalci

[recensere | fontem recensere]

Anno 3000 a.C.n. orichalcum in Regno Assyria adhibitum est. Saeculo septimo decimo et duodevicesimo urbs Stolberg erat sedes orichalci fabricationis.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]