Paulus Krüger
Paulus (vulgo: Paul) Krüger (natus 7 Martii 1950 Gustrovii[1]) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Krüger annis 1966 - 1968 tirocinium fabri fecit et deinde hoc munere laboravit. Annis 1969 - 1975 Wismariae arti machinariae studebat et diploma periti machinarii accepit et hoc munere laborabat. Hac disciplina etiam anno 1986 doctor promotus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Krüger maritus est atque duos liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1989 Krüger sodalis CDU est. Martio anni 1990 legatus Camerae Popularis Rei publicae Democraticae Germanicae, quae tum primo libere eligebatur, creatus est. Post consociationem Germaniae die 3 Octobris 1990 Krüger legatus Dietae Foederalis Germaniae factus est et proximis electionibus iterum iterumque creatus est. 13 Maii 1993 ab Helimuto Kohl cancellario foederali Administer Foederalis Scientiae nominatus est. Post electionem anni 1994 hoc administerium cum administerio eruditionis consociatum est et Krüger consilium ministrorum reliquit. 14 Augusti 2001 dietam foederalem reliquit, quod magister civium Brandenburgi Novi creatus erat. Hunc honorem adhuc gessit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in Pagina Dietae Foederalis Germaniae (Lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in Pagina CDU factionis Novi Brandenburgi (Lingua Theodisca)
Horatius Ehmke (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Henricus Riesenhuber (CDU) | Matthias Wissmann (CDU) | Paulus Krüger (CDU) | | |
Helimutus Kohl (CDU) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Georgius Möllemann (FDP) | Nicolaus Kinkel (FDP) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Rudolphus Seiters (CDU) | Manfredus Kanther (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Theodorus Waigel (CSU) | Gunterus Rexrodt (FDP) | Ignatius Kiechle (CSU) | Ioachimus Borchert (CDU) | Norbertus Blüm (CDU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Volkerus Rühe (CDU) | Hannelora Rönsch (CDU) | Angela Merkel (CDU) | Gerda Hasselfeldt (CSU) | Horatius Seehofer (CSU) | Guntherus Krause (CDU) | Matthias Wissmann (CDU) | Nicolaus Töpfer (CDU) | Christianus Schwarz-Schilling (CDU) | Volfgangus Bötsch (CSU) | Irmgarda Adam-Schwaetzer (FDP) | Henricus Riesenhuber (CDU) | Paulus Krüger (CDU) | Rainerus Ortleb (FDP) | Carolus-Ioannes Laermann (FDP) | Carolus-Theodericus Spranger (CSU) | Fridericus Bohl (CDU) | | |