Jump to content

Plesiosauria

E Vicipaedia

Classis : Reptilia 
Superordo : †Sauropterygia 
Ordo : †Plesiosauria 
Blainville, 1835
   
Palaeontologia
245–65 m.a.Triassicum medium > Cretaceum superius
Subdivisiones: Subordines
Opinabilis Plesiosauri adumbratio, ab Adam Stuart Smith facta

Plesiosauria (Graece plesios 'prope' + sauros 'lacerta') sunt ordo Mesozoicorum reptilium marinorum. Ea Medio Triassico Aevo orta sunt et communissima per Aevum Iurassicum facta sunt, cum vigebant usque ad exstinctionem K-T Cretaceo exeunte.

Nomen plesiosaurus varie adhibetur: ad spectare ad totum Plesiosauriorum ordinem et solum ad formas collo longo praedito (subordo Plesiosauroidea), quae in cogitatione populari sunt plesiosauria, sicut Monstrum Lacus Ness, "Nessie" appellatum. Hoc in commentario, plesiosaurus ad Plesiosauria in universum spectat.

Ordinario plesiosauro erant corpus et cauda brevis. Retinuit duo paria membrorum avitorum, quae se in magna membra remiformia (Anglice: flippers) evolverunt. Plesiosauri ex nothosauriis evolverunt, quibus fuerat corpus corporis crocodylidarum similius; maiores modi plesiosauriorum inter se magnitudine capitis collisque praecipue distinguuntur. Plesiosauroideis sicut Cryptoclididae, Elasmosauridae, et Plesiosauridae erant colla longa et ea fortasse erant bottom-feeders in aquis humilibus. Plurimis autem Pliosauridis Rhomaleosauridisque erant colla breviora et capita longiora, et haec animalia fortasse in aquis profundioribus vigebant.

Omnibus plesiosauriis erant quattuor membra remiformia. Pinna caudalis ut videtur aberat, et cauda probabiliter adhibita est ad adiuvandam potestatem directionis; haec ratio est contra mosasauria post et ichthyosauria antea.

Plesiosauria in universum sunt inter maximos omnium temporum praedatores marinos. Minimum animal adultum erat circa 2 m longum, et maximum ad 15 m longa crevit; Mauisaurus autem erat 20 m longus. Etiam ichthyosauria Aevi Triassici exeuntis, sicut shastasauridae, 21 m longum erant. Hodierna magna animalia marina sicut Physeter macrocephalus (20 m), et praecipue Balaenoptera musculus (~30 m), sunt maiores quam plesiosauria hodie nota.


Historia inventionis

[recensere | fontem recensere]

Maria Anning (1799–1847) gloriam habebat ob eius inventa plesiosauriorum apud Lyme Regis in Dorset Britanniarum Regni. Ea habetur primum plesiosaurum inventum, Plesiosaurus dolichodeirus, repperisse, fossile quod fit genoholotypus (fossile typicum). Haec regio Britanniae nunc est World Heritage Site, Jurassic Coast appellatum

Inventa recentiora

[recensere | fontem recensere]

Anno 2002, "Monstrum Aramberri" in publicum nuntiatum est. Hoc fossile, in vico Aramberri in Novo Leone in septentrionali Mexici civitate anno 1982 inventum, primum dinosaurium classificatum est; specimen potius est maius plesiosaurum, fortasse ad 15 m longum attinens.

Anno 2004, ossa quae videntur omnino intactus plesiosaurus iuvenilis inventa sunt a piscatores loci in Sinu Bridgwater National Nature Reserve in Somerset Britanniarum Regni. Fossile est 1.5 m longum, fortasse ad Rhomaleosaurum cognatum.

Pictura plesiosauri super terram ab Henrico Harder picta
Gastrolitha plesiosauriorum

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Classificatio plesiosauriorum variatur; hic est una ex hodiernis classificationibus, plerumque ex O'Keefe 2001 et Druckenmiller & Russell 2008 transcripta.[1]

Pistosaurus, plesiosaurus primitivus
Kronosaurus, pliosaurida
Thalassomedon, elasmosaurida

Hoc cladogramma explicationem Druckenmiller et Russell (2008) sequitur.[1]

Plesiosauria

Simosaurus




Cymatosaurus




Augustasaurus



Plesiosauroidea

Thalassiodracon



Plesiosaurus



Plesiopterys




Cryptoclidus




Muraenosaurus



Elasmosauridae





BMNH R. 1336



BMNH49202



Pliosauroidea

Meyerasaurus victor




Rhomaleosaurus megacephalus




Macroplata




Pliosauridae


Leptocleidoidea

Leptocleididae



Polycotylidae











Distributio geographica

[recensere | fontem recensere]

Distributio stratigraphica

[recensere | fontem recensere]

Hic index geologicas perscribit formationes quae fossilia plesiosauriorum produxerunt.

Nomen Aevum Locus Notae

Formatio Allen

Formatio Mata Amarilla

Formatio Jagüel

Formatio Bearpaw

Formatio Blue Lias

Formatio Britton

Formatio Carlile

Formatio Chichali

Formatio Conway

Formatio Favret

Formatio Franciscana

Formatio Guanling

Formatio Hiccles Cove

Formatio Horseshoe Canyon

Formatio Jagua

Formatio Katiki

Kimmeridge Clay

Kiowa Shale

Formatio Lacus Waco

Formatio Maree

Formatio Mooreville Chalk

Formatio Moreno

Muschelkalk

Formatio Naknek

Formatio Niobrara

Haec genera ex hac formatione relata sunt: Brimosaurus,[2] Dolichorhynchops,[3] Elasmosaurus,[3] Polycotylus,[3] Styxosaurus,[3] et Thalassonomosaurus.[4]

Oxford Clay

Formatio Paja

Formatio Paso del Sapo

Formatio Pierre

Formatio Sundance

Formatio Tahora

Formatio Tamayama

Formatio Toolebuc

Formatio Vectis

Formatio Wallumbilla

Weald Clay

Formatio Zhenzhuchong

Ziliujing Formation

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 P. S. Druckenmiller et A. P. Russell (2008), "A phylogeny of Plesiosauria (Sauropterygia) and its bearing on the systematic status of Leptocleidus Andrews, 1922." Zootaxa 186:1-120.
  2. "Material: YPM 1640," in "The Occurence of Elasmosaurids. . . ." Everhart (2006), page 173.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 "Table 13.1: Plesiosaurs," in Everhart (2005) Oceans of Kansas, p. 245.
  4. "Material: YPM 1640," in "The Occurence of Elasmosaurids. . . ." Everhart (2006), p. 172.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lingham-Soliar, T. 1995. [Commentarius.] Phil. Trans. Roy. Soc. Lond. 347: 155-180.
  • Cicimurri, D., et M. Everhart. 2001. [Commentarius.] Trans. Kansas. Acad. Sci. 104: 129-143.
  • O'Keefe, F. R. 2001. A cladistic analysis and taxonomic revision of the Plesiosauria (Reptilia: Sauropterygia). Acta Zoologica Fennica 213: 1-63.
  • White, T. 1935. [Commentarius.] Occasional Papers Boston Soc. Nat. History 8: 219-228.
  • Hampe, O. 1992. [Commentarius.] Courier Forsch.-Inst. Senckenberg 145: 1-32.
  • Ellis, R. 2003. Sea Dragons. Kansas University Press.
  • Ellis R. 1997. [Commentarius.] Reports of the National Center for Science Education 17(3)(May/June): 16–28.
  • Everhart, M. J. 2005. Oceans of Kansas: A Natural History of the Western Interior Sea. Bloomington: Indiana University Press.
  • Everhart, M. J. 2005. Gastroliths associated with plesiosaur remains in the Sharon Springs Member (Late Cretaceous) of the Pierre Shale, Western Kansas. (on-line, ex commentario in Kansas Acad. Sci. Trans. 103(1-2):58-69.
  • Everhart, Michael J. 2006. The Occurrence of Elasmosaurids (Reptilia: Plesiosauria) in the Niobrara Chalk of Western Kansas. Paludicila 5(4): 170–183.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Avis

Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!