Jump to content

Programmatura ad res directa

E Vicipaedia

Programmatura ad res directa[1] est paradigma programmandi in notione rerum fundatum, quae sunt structurae datorum data continentes formamque camporum habentes, saepe propria appellata, et codex, formam modorum habens, saepe rationes appellatus. Distincta rerum proprietas est quod rationes rei campos datorum rei cum quo adiunguntur intrare et saepe mutare possunt (rebus est notio "huius" vel "sui").

In programmatura ad res directa, programmata computatralia designantur ex rebus quae inter se interagunt.[2][3] Est in programmatura ad res recta diversitas magni momenti, sed plurimae linguae programmandi populi gratae in classibus fundantur, quod vicissim significat res esse instantias classium, quae usitate etiam eorum typum datorum determinant.

Multae ex latissime adhibitis linguis programmandi sunt linguae programmandi multiplicum paradigmatum quae programmaturam ad res directam plus minus sustinent, plerumque cum programmatura imperativa et programmatura rationali. Inter linguas ad res directas magni momenti sunt Python, C++, Objective-C, Smalltalk, Delphi, Java, JavaScript, Swift, C#, Perl, Ruby, et PHP.

  1. Anglice object-oriented programming.
  2. Kindler et Krivy 2011:313–343.
  3. Lewis et Loftus 2008, sectio 1.6 "Object-Oriented Programming."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Programmatura ad res directa spectant.