Provincia Oro
Locus: 9°0′0″S 148°5′0″E
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Ijivitari District, Sohe District
Territoria finitima: Milne Bay Province, Central Province, Morobe Province
Tabula aut despectus
Provincia Oro, olim (et iam rite) Provincia Septentrionalis, est una ex litoralibus Papuae Novae Guineae provinciis. Caput est Popondetta. Provinciae sunt 22 800 km² et 133 065 incolae (census 2000).
Septentrionalis Tramitis Kokoda finis in vico Kokoda et Mons Lamington, mons ignifer vivus, in provincia adsunt. Maximum provinciae flumen est Varia.
Litus Districtus Septentrionalis per secundum bellum mundanum fuit locus pugnarum gravium. Tramite Kokoda ad extremum capto, milites Australiani a Portu Moresbiensi in interiores insulae regiones invadere poterant. Certamina apud Bunam, Gonam, et Sananandam quoque memoria bene in provincia tenentur.
Oro est sola Papuae Novae Guineae provincia ubi Ecclesia Anglicana maxima secta religiosa est. Principalis provinciae industria est pressura olei ex palmis generis Elaeidis. Collegium Gulielmi Clarke, in Kellyville Novae Cambriae Australis situm, indigenas provinciae pecunia adiuvat.[1]
Notabiles animalium species endemicae
[recensere | fontem recensere]- Ornithoptera alexandrae, maximus papilio in orbe terrarum repertus (Papilionidae)
- Casuarius bennetti, minima ex tribus Cassuariorum speciebus (Cassuariidae)
- Cicinnurus regius,avis paradisi (Paradisaeidae)
- Parotia lawesii, avis paradisi (Paradisaeidae)
- Rhyticeros plicatus, avis (Bucerotidae)
- Mino dumontii, avis (Sturnidae)
Districtus et LLG
[recensere | fontem recensere]Cuique provinciae in Papua Nova Guinea sunt unus vel plures districtus, et cuique districtui sunt una vel plures regiones, Local Level Government appellatae. Pro censu, regiones LLG in vicos, et vici in unitates censorias dividuntur.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De collegio apud situm wcc.nsw.edu.au (William Clarke College).
- ↑ De censu apud situm spc.int (National Statistical Office of Papua New Guinea).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wesemann, Heiner. 1985. Papua-Neuguinea: Niugini: Steinzeit-Kulturen auf dem Weg ins 20. Jahrhundert. DuMont-Kultur-Reiseführer in der Reihe DuMont-Dokumente. Coloniae Agrippinae: DuMont. ISBN 3-7701-1322-5.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |