Publius Rutilius Rufus
Publius Rutilius Rufus (natus circa annum 158 a.C.n., mortuus 78 a.C.n. Smyrnae) vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Rutilius annis 134 - 132 a.C.n. tribunus militum apud Scipionem Aemilianum fuit. Circa annum 118 praeturam adeptus est atque 115 primo - tum frustra - consulatum petebat. Tum Marcus Aemilius Scaurus electus est[1]. Anno 113 a.C.n. legatus in Cretam insulam missus est. Annis 109 - 107 legatus Quinti Caecilii Metelli Numidici Bello Iugurthino interfuit[2]. Anno 105 a.C.n. una cum Gnaeo Mallio Maximo consul electus est et post cladem die 6 Octobris apud Arausionem a Cimbris et Teutonibus acceptam milites Romanos arte gladiatorum instruebat[3]. Anno 94 legatus proconsulis Asiae Quinti Mucii Scaevolae fuit. Anno 92 a.C.n. a publicanis provinciae accusatus est et a iudicio equitum iniquo, urgente Mario[4], repetundarum ad exsilium damnatus est[5]. Primo Mytilenem, deinde Smyrnam in exilium iit, urbem in eadem provincia, quam diripuisse accusatus erat. Deinde Romam reverti pertinacissime recusabat[6].
Smyrnae Cicero eum anno 78 paulo ante mortem convenit[7]. Sermonem cum eo habitum Cicero fontem fuisse declaravit librorum "de re publica"; Rutilium enim sibi rettulisse de colloquio memorabili a Scipione cum amicis habito, cui ipse tunc adulescentulus 50 fere annis ante (i. e. anno 129 a.C.n.) interfuisset, cuius tres dies Cicero suis sex libris repetere finxit.[8]
Philosophus et iuris peritus
[recensere | fontem recensere]Discipulus Panaetii fuit[9] atque doctrinam Stoicismi tenebat ac inter personas Ciceronis librorum "De re publica" inductus est. Res gestas Romanas composuit, hodie deperditas, in quibus multa de vita sua rettulisse dicitur. Praeterea, ut qui iuris peritus habebatur, responsa dare solebat[10].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "[I 3] R. Rufus, P." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 1169–1170.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore II 280
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 50,1; 52-53
- ↑ Valerius Maximus II 3,2
- ↑ Cassius Dio, fragmenta XCIII
- ↑ Titus Livius, periochae LXX; Velleius Paterculus, Historia Romana II 13,2
- ↑ Lucius Annaeus Seneca, Epistulae morales XXIV 4
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 85
- ↑ Cicero, De re publica 1.13.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 114; de officiis III 10
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 114
Antecessores: Quintus Servilius Caepio et Gaius Atilius Serranus |
Consul 105 a.C.n. cum Gnaeo Mallio Maximo |
Successores: Gaius Flavius Fimbria et Gaius Marius II |