Jump to content

Ria

E Vicipaedia
Flumen Georgii (Anglice Georges River), meridionis in Sydneiensibus suburbiis (in Australia) ria sive aber est. Dentatissima riae forma dendriticam repercussit siccationis figuram quae exsistit antequam aequor maris elevatum vallem inundet.
Ria Ferreoli (Gallaice et Hispanice Ría de Ferrol) in Gallaecia, in Hispania.

Ria (-ae, f.) sive aber (-i, m.) est fluvialis valles a mari possessa, dissimilis fiordi, quod profundum et cum lateralibus clivis abruptis est, quia glaciario excavatum est (dicitur de suffossione glaciaria quia glaciarium sub aequor maris fodere potest), ria sive aber haud glaciariam vallem litoralis fluminis elevato aequore maris tectam designat.

Vocabulum ria e lingua Gallaica provenit et quamobrem riae nuncupantur in Hispania et Lusitania, sed vocabulum aber e lingua Armoricana ortum est et ergo aberi in Britannia Minore (in Francia) nominantur.

Aliquae exempla riarum sive aberorum in mundo sunt:

  1. Hofmann, www.uni-mannheim.de.

Nexus interni

Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!