Schriesheim
Appearance
Schriesheim, latine: Schriesheimium sive Schrieshemium est oppidum et commune Badense-Virtembergense circiter 15'000 incolarum (anno MMXIX) qui in regione metropolitana Rheni et Nicri situs est. Strahlenburg arx est castrum supra oppidum editum. [1]
Nomina medii aevi Scriezesheim, Scrizesheim sive Scrizzesheim erant.
Schriesheimium primum anno domini DCCLXIV tabulis Elwacensis monasterii et anno DCCLXVI tabulis Laureshamensis monasterii probatus est.
In medio aevo Schriesheimium ius civitatis habebat sed anno domini MCDLXX ius perdidit et non recuperatum fuit usque in annum MCMLXIV.
Clari cives
[recensere | fontem recensere]- Alexander Mack (1679–1735), sacerdos primus et princeps fratrum Schwarzenaui in Schriesheimio natus
- Helimutus Fath (1929–1993), birotae automatariae rector
- Hasso Plattner (* 1944), concreator et conductor est corporationis SAP quae programmata computatralia operanda fabricat et philanthropus in Schriesheimio habitans
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Schriesheim spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Miscella historiae palatinae, cum maxime vero Bipontinae inservientia, Francofurti ad Moenum, anno MDCCXXV, pagina 61.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |