Sedes administrationis
Sedes administrationis vel sedes gubernationis est "aedificium, multiplex aedificiorum, vel urbs ex qua rectio potestate fungitur."[2][3] Rectio nationalis plerumque in capite sita est. In plurimis quidem civitatibus, caput et sedes administrationis sunt eadem urbs; exempli gratia, Ancyra est caput et sedes administrationis Turciae. Praeterea, Londinium est caput Angliae et Britanniarum Regni, ubi rectio omnis Britanniarum Regni invenitur.
Termini non omnino synonyma sunt, quia sedes administrationis nonnullarum civitatum a capite discrepat. Nederlandiae, exempli gratia, est Amstelodamum caput, sed Haga sunt sedes administrationis; ac Philippinis, Manila capite, Regio Capitis Nationalis est sedes administrationis. Hierosolyma, a binis rectionibus certantibus postulata, sunt res incertissima.
Etiam potestatibus comitatuum, urbium, oppidorum, aliorumque locorum ac regionum plerumque est sedes (locus administrativus). Exempli gratia, Vasingtonia in Districtu Columbiae est sedes administrationis omnium Civitatum Foederatarum, sed Aedificium Ioannis A. Wilson, quod tabularia praefecti et concilii Districtus Columbiae condit, sedes administrationis urbanas esse dicitur.
Nexus interni
- Capitolium
- Geographia politica
- Imperium in imperio
- Index capitum
- Sedes administrationis (Sömmerda), domus historica
- Sedes comitatus
- Urbs-civitas
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "London tops 2015 global financial centre rankings and knocks New York into second place". Cityam.com.
- ↑ Anglice: "the building, complex of buildings or the city from which a government exercises its authority."
- ↑ Comfort 1993.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Comfort, Nicholas. 1993. Brewer's Politics: A phrase and fable dictionary. Londinii: Cassell. ISBN 0304340855.