Jump to content

The Third Man

E Vicipaedia
Promulgatum pelliculae.

The Third Man est pellicula criminalis generis film noir, anno 1949 promulgata, a Carolo Reed moderatore disposita. Quae pellicula in scripto scaenario a Graham Greene facto posita duas res certo modo inter se conexas tractat. Narratur enim in pellicula de viro arcano Vindobonensi, Harrio Lime, qui Hollium Martins operarium conduxerat. Sed hospes invitatus, antequam conductorem suum videre potest, hunc modo mortuum esse certior fit. Etiam de viro tertio narratur, quem Hollius Martins in funere arcam portantem se vidisse meminit ac quis fuerit miratur. Haec pellicula clara est etiam musica ab Antonio Karas composita, quam ipse cithara Alpina psallit.

Omnia fiunt Vindobonae, in urbe post secundum bellum mundanum partim prostrata, cuius zonae occupationis a Britannis, Gallicis, Americis, Sovieticis copiis reguntur. Hollius Martins (Iosephus Cotten), scriptor tabernarius Americanus, in urbem venit invitatus ab Harrio Lime, viro a pueritia sibi amicissimo. Ianuam pulsans amicum suum modo in calamitate autocinetica perisse certior fit. Funeri huius tamen ultimo momento temporis vacat.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  • De pellicula iudicia apud Filmzentrale.com (Germanice)