Jump to content

Tiberius Sempronius Ti.f. Longus

E Vicipaedia

Tiberius Sempronius Ti.f. Longus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 174 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Pater eius Tiberius Sempronius Longus consul anni 218 a.C.n. fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 210 Decemvir Sacris Faciundis atque augur nominatus est[1]. Anno 200 tribunus plebis erat et aedilis curulis anno 198. Annis 197 ad usque 194 IIIvir ad colonias deducendas in Campaniam et Lucaniam fuit[2]. Anno 196/195 praetor et deinde propraetor provinciae Sardiniae et Corsicae erat (nam triumviri annuatim alternantes munus implebant). Anno 194 una cum Publio Cornelio Scipione Africano consulatum gessit. Hoc anno senatoribus sedes proprias ludis tribuit. Contra Boios certavit in Gallia Cisalpina et legatus vel imperio sequente anno perrexit[3]. Anno 191 legatus pugnis contra Antiochum III regem Syriae interfuit. Anno 184 frustra candidatus censurae fuit, quam Marcus Porcius Cato maior ei abstulit. Anno 174 a.C.n. peste mortuus est[4].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 6,15–16
  2. Titus Livius, op.cit., XXXII 29, 3–4
  3. Titus Livius, op.cit., XXXV 5,1; 8,6
  4. Titus Livius, op.cit., XLI 21,8


Antecessores:
M. Porcius M.f. Cato et Lucius Valerius P.f. Flaccus
Consul
194 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Africano
Successores:
Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus