Trinitas Zyrianica
Trinitas Zyrianica[1] (Russ. Зырянская Троица, Zyrjanskaja Troica) imago sacra Russica orthodoxa est fine saeculi quartodecimi more scholae Vologdensis picta. Anno 1778 inventa est in parva ecclesia Sanctae Trinitatis in Vozhema[2] gubernii Vologdensis (nunc regionis Archangelopolitanae). In Musaeo Vologdensi nunc servatur.
Tres Angeli Abrahamum visitati in imagine circa mensa cum calice stant; Abraham et Sarra a laeva inclinantur; capita Angelorum et alarum eorum extremitates in lineam leniter curvatam unitae imaginem dimidiant, eaeque quinque figurae in dimidia parte inferiore contractae sunt; caelum autem aureum omne dimidia superiore patet et in eo Quercus Mambre tres ramos sublime tollit eosque non minus trium Angelorum Trinitatem significantes.
Parte infima imago inscriptionem lingua Komiensi abecedario antiquo Abur factam habet; initium capitis duodevicesimi libri Geneseos scriptum est[3]. Fama popularis in Vozhema hanc imaginem ab ipso sancto Stephano Permiensi Aburis inventore pictam esse ferebat, quod nec probari nec recusari potest.
Etiam Descensionis Sancti Spiritus imago sacra in Vozhema cum Trinitate Zyrianica inventa est eaque inscriptionem Abur factam habens, sed perdita est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Виноградова Е.А. К истории иконы «Святая Троица Зырянская» в Вологде. Глава книги: Вестник церковной истории № 4(8) 2007 г. (Russice)
- Véra Traimond, La peinture de la Russie ancienne, Paris, Bernard Giovanangeli éditeur 2010 (ISBN 978 2 7587 0057 9), p. 327. (Francogallice)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Zyriani vel interdum Siraeni (Russ. зырянe) nomen obsoletum est populi et linguae Komiensis.
- ↑ Russ. Вожема.
- ↑ Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre... Et dixit Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore (18:1-4).