Willibaldus Alexis
Willibaldus Alexis (natus Georg Wilhelm Heinrich Häring Vratislaviae die 29 Iunii 1798; mortuus die 16 Decembris 1871 Arnstadii) scriptor Germanicus fuit. Eius opera in oblivionem ceciderunt, verisimiliter etiam propter fastidium thematum generisque scribendi minime excitantis Germanicus. Sodalis in motu Germaniae iuvenis fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius rectoris cancelarii cuiusdam, cuius familia olim Britanniam Minorem reliquit, cognomen Häring mutat irrisa vitatum: nam eodem vocabulo lingua Theodisca clupeidae vocantur. Pater moritur anno 1802. Vratislavia a Francogallis expugnata Alexis una cum matre Berolinum it, ubi scholam privatam Messow frequentat. Anno 1810 autem gymnasium Friedrichswerdersche Gymnasium adit. Anno 1815 contra exercitus Napoleonis Germaniae liberandae stipendia meret, quod in mythistoria critica praetitulata Als Kriegsfreiwilliger nach Frankreich critice narratur.
Postea Berolini et Vratislaviae iurisprudentiae studet haud neglegens historiam philosophiam litteras. Anno 1820 Berolini in Supremo tribunali Berolinensi tirocinium suum peragit et cognoscit Iulium Eduardum Hitzig, amicum quendam Ernesti Theodori Amadei Hoffmann. Eodem anno in lucem profertur carmen epicum Die Treibjagd. Fabulam Milesiam titulo Walladmor conversionem operis cuiusdam Gualteri Scott esse Alexis affirmat. Quod cum ita sit, successum magnum in lectoribus habet, ut id principium famae haberi possit. Quod ei permissionem dat officialis professionem deponendi. Alexis narrator itinera faciens et diurnarius principalis fit eodem anno 1824. Tres annos postea mythistoriae Schloß Avalon dilectio multo minor est. Alexis operam dat in diversis periodicis actibusque diurnis et redactor fit apud Berliner Konversationsblatt. Id anno 1830 in unum confunditur cum periodico Der Freimütige.
Anno 1832 fabula Milesia titulo Cabanis in forulis bibliopolarum videtur. Propter censuram anno 1835 officio redactoris servire recusat. Anno 1838 in matrimonium ducit Anglicam Laetitiam Perceval. Anno 1840 in lucem proferri iubet mythistoriam Roland von Berlin '. Una cum Hitzig anno 1842 edit librum Der Neue Pitaval, eine Sammlung der interessantesten Criminalfälle ubi agitur de criminibus. Insuper donat mundo mythistoriam praetitulatam Der falsche Woldemar. Anno autem 1846 venit in manus lectorum eius captantissima mythistoria nomine Die Hosen des Herrn von Bredow. Anno 1847 iter facit Romam cum uxore. Anno 1848 opus Der Werwolf continuet drama operis prisci Die Hosen des Herrn von Bredow. Anno 1849 in plures menses directionem periodici "Vossische Zeitung" sibi arripit. Anno 1852 apparet opus Ruhe ist die erste Bürgerpflicht, initium trilogiae mythistoricae, cuius secunda pars titulo Isegrimm anno 1852 publicata est, tertia autem (titulus sit Großbeeren) numquam.
Anno 1853 commigravit Arnstadium in Thuringiam, ubi 1856 apoplexin patitur. Altera apoplexis anni 1860 habita debilitat eum et laborem pergere vetat. Anno 1867 Willibaldo Alexis attribuitur insigne "Hohenzollern'scher Hausorden". Mentis non iam compos et caecatus moritur mense Decembri anni 1871. Domus eius Arnstadii vocatur Lindeneck.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- 1815 Als Kriegsfreiwilliger nach Frankreich (mythistoria)
- 1820 Die Treibjagd (carmen epicum in rimis)
- 1824 Walladmor, secundum Gualterum Scott (mythistoria)
- 1827 Schloß Avalon (mythistoria)
- 1832 Cabanis (mythistoria)
- 1835 Das Haus Düsterweg (mythistoria)
- 1840 Der Roland von Berlin (mythistoria)
- 1842 Der falsche Woldemar (mythistoria)
- 1842-62 Der neue Pitaval, eine Sammlung der interessantesten Criminalgeschichten (una cum Iulio Eduardo Hitzig)
- 1843 Urban Grandier, oder die Besessenen von Loudon (mythistoria)
- 1846 Die Hosen des Herrn von Bredow (mythistoria)
- 1848 Der Werwolf (mythistoria)
- 1852 Ruhe ist die erste Bürgerpflicht oder Vor Fünfzig Jahren (mythistoria)
- 1854 Isegrimm (mythistoria)
- 1856 Dorothee (mythistoria)
Nexus interni
- Lapis Alexis, excursionum terminus in monte
Fons
[recensere | fontem recensere]Biographia apud zeno.org
Externi nexus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Willibaldus Alexis spectant. |
Lege Βίλιμπαλντ Ἀλέξις ("Willibaldus Alexis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |