necessāriō ad[1] tē, māter, spectāmus, ut aliquid nārrēs, quō iūcundius diēs trānseat.”
Ac Drūsilla, quae mentēs līberōrum ā discessū[2] patris āvertere volēbat: “Meminī,” inquit, “mē saepe audīre fābulam dē iuvene et puellā, quī Babylōne[3] abhinc multōs annōs inīquō fātō periērunt. Dē hīs audīre vultis?”
“Ego audīre volō,” inquit Cornēlia, “nisi fābula nimis trīstis est.”
“Exitum certē haud laetum habet,” inquit māter; “sed rēs ipsa memorātū dignissima est.”
“Ecquid[4] inest,”[5] inquit Sextus, “dē elephantīs aut aliīs bēluīs, quae in illīs regiōnibus longinquīs reperiuntur?”
“Brevī sciēs,” inquit Drūsilla, cum Lūcium Annae trāderet: “Pȳramus et Thisbē, dē quibus haec fābula nārrātur, domōs habēbant vīcīnās. Diū inter sē amābant; cum autem Pȳramus virginem in mātrimōnium dūcere vellet, pater vetuit.
“Prīmō amantēs, ab[6] omnī spē dēstitūtī, quid facerent nōn habēbant. Tum forte animadvertērunt parietem utrīque domuī commūnem fissum esse tenuī rīmā, quam dūxerat[7] multō ante, cum fieret.
“Quam rīmam verbōrum iter fēcērunt. Cumque cōnstiterant, hinc Thisbē, illinc[8] Pȳramus, summissā vōce inter sē multa loquēbantur. Tum sub vesperum, postquam uterque suae partī parietis ōscula dederat, ‘valē’ maestī dīcēbant.
“Postrēmō, huius morae tam longae[9] impatientēs, silentiō noctis custōdēs fallere[10] cōnstituērunt et forās exīre, ut dēmum nūllō prohibente līberē colloquerentur. Atque in tenebrīs nē errārent, locus certus haud procul ā fonte gelidō cōnstitūtus est, quō convenīre possent.