Jump to content

Problema bovinum

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Problema bovinum
III saec. a. Ch. n.

editio: ex Archimedis opera omnia vol. II, ex aedibus Teubnerii, Lipsiae, 1881; Heiberg recensuit
fons: librum vide

Problema,

quod Archimedes invenit et in epigrammate ad eos, qui Alexandriae eiusmodi rebus studebant, misit in epistula ad Eratosthenem Cyrenensem.

Multitudinem boum Solis, hospes, computato diligentiam adhibens; si sapientiae particeps es; quanta quondam in campis Thrinaciae Siculae insulae pasceretur in quattuor greges divisa colore diversos, unum lactis albi colore, alteram caeruleo nitentem, tertium flavum, quartum varium. in singulis autem gregibus tauri erant numero praevalidi, hanc rationem servantes: finge, hospes, albos numero aequales dimidiae et tertiae partibus taurorum caeruleorum et simul omnibus flavis; caeruleos autem quartae et quintae partibus. variorum et praeterea flavis omnibus. reliquos autem varios vide sextae et septimae partibus alborum et rursus omnibus flavis aequales. in vaccis autem hae erant rationes: albae tertiae et quartae partibus totius gregis caerulei aequales erant, caeruleae autem quartae et quintae simul partibus variorum simul cum tauris aequales erant, variae numerum habebant aequalem quintae et sextae partibus totius flavorum gresis pascentis: flavae autem aequales sextae et septimae partibus gregis albi numerabantur. tu vero, hospes, diligenter indicato numero boum Solis, quot tauri robusti quotque vaccae essent singulis coloribus, non imperitus rudisque numerorum voceris, neque tarnen inter sapientes numereris. at die age has quoqne omnes boum Solis rationes: sicubi tauri albi suam multitudinem cum caeruleis coniungebant, stabant firmiter aequali in altitudinem et latitudinem mensura, et longi latique campi Thrinaciae undique solido quadrangulo complebantur. rursus autem flavi et varii coniuncti ita stabant, ut numerus sensim ex uno adcresceret, figuram trilateram efficientes tauris ceterorum colorum neque praesentibus neque desideratis. haec si simul inveneris et mente complexus eris, hospes, omnes multitudinum mensuras indicans, victoria gloriatus abito et putato, te ita demum sapientia praestantem esse iudicatum.