Jump to content

Anglicanismus

E Vicipaedia
Redactio 21:06, 10 Octobris 2022 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 1 sources and tagging 0 as dead.) #IABot (v2.0.9.2)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Ecclesia Cathedralis Cantuariensis, anno 597 aedificata, ab 1070 ad 1077 refecta, et modo Gothico post ignem anni 1174 iterum refecta.

Anglicanismus est traditio intra Christianitatem quae Ecclesiam Anglicam aliasque ecclesias amplectitur quae cum ea per historiam coniunctae sunt vel fides, usus venerationis, et structuras ecclesiasticas similes tenent.[1] Vocabulum Anglicanus ex locutione ecclesia Anglicana ortum est, locutione mediaevali ex 1246 vel ante nata. Assectatores Anglicanismi Anglicani appellantur. Longe plurimi Anglicani sunt sodales ecclesiarum quae partes Communionis Anglicanae internationalis sunt.[2] Sunt autem ecclesiae quae ad Communionem Anglicanam rite non pertinent, sed etiam se habent Anglicanas, insignissime ecclesiae Anglicanae Continuantes appellatae,[3] et ecclesiae quae partes motus Anglican realignment sunt.

Fanum Sancti Albani intra Ecclesiam Cathedralem et Ecclesiam Abbatiae Sancti Albani. Sanctus Albanus, anno 209 supplicio capitis affectus, primus martyr Christianus in Britannia fuit.[4][5][6]

Anglicani eorum fidem in Bibliis Sacris, traditionibus ecclesiae apostolicae, successione apostolica ("episcopatu hictorico"), et scripturis patrum ecclesiae condunt.[1] Anglicanismus est unus ex ramis Christianitatis Occidentalis, suam libertatem a Sancta Sede tempore constitutionis religiosae Elizabethanae definite declarans.[7] Multae ex novis medii saeculi sexti decimi formulariis Anglicani cum aequaevo Protestantismo Reformato arte congruunt.

Thomas Cranmer. Pictura a Gerlach Flicke facta, 1545.
Ricardus Hooker (1554–1600), unus ex personis maximi momenti in formatione theologiae et identitatis Anglicanae.

Hae correctiones in Ecclesia Anglica a Thoma Cranmer, Archiepiscopo Cantuariensi, uno ex earum auctoribus maximi momenti, habebantur via media inter Lutheranismum et Calvinismum, duas ex traditionibus Protestantibus tum crescentibus.[8] Ante saeculi finem, retentio in Anglicanismo multarum formarum liturgicarum tradionalium et episcopatus iam invisa videbatur hominibus qui extrema principia Protestantia suadebant.

Primo dimidio saeculi septimi decimi, Ecclesia Anglica et consociatae ecclesiae episcopales in Hibernia (Ecclesia Hibernica) et in coloniis Americanis Anglicis a nonnullis divinis Anglicanis repraesentabantur distincta traditio Christiana, cuius theologiae, structurae, et formae venerationis via media inter Protestantismum Reformatum et Catholicismum Romanum erant—cosmotheoria quae magni momenti fuit in posterioribus identitatis Anglicanae theoriis, saepe in descriptione "Catholica sed Reformata" expressa.[9]

Post Res Novas Americanas, congregationes Anglicanae in Civitatibus Foederatis et America Septentrionali Britannica (quae deinde fundamenta Canadae civitatis hodiernae erant) in ecclesias sui iuris constitutae sunt, cum suis episcopis et structuris a se gubernatis; quae, per Imperium Britannicum se extendens, et opus missionum Christianarum ascitum est exemplar multarum ecclesiarum nuper creatarum, praecipue in Africa, Australasia, et regionibus Pacificis. Saeculo undevicensimo, vocabulum Anglicanismus factum est ad communem traditionem religiosam harum ecclesiarum describendam; praeterea, Ecclesia Episcopalis Scotica, quamquam intra Ecclesiam Scoticam antea orta erat, mox agnoscebatur hanc identitem communem communicare. Gradus per quem inclinationes Reformatae et Catholicae Occidentales intra traditionem Anglicanam praevalere debent ex consuetudine est res disceptionis, intra ecclesias Anglicanas singulas et quidem per omnem Communionem Anglicanam.

Liber Precum Publicarum: editio anni 1596.
Ecclesia Sanctae Mariae, Compton Dando, Somerset.

Unicus in Anglicanismo est Liber Precum Publicarum, congeries precum, versuum biblicorum, et rituum quibus cultores in plurimis congregationibus Anglicanis saecula uti solent. Cum multas retractationes accipiretur, ecclesiaeque Anglicanae in variis civitatibus alios libros liturgicos evolverent, Liber Precum Publicarum iam agnoscitur unum ex vinculis quae partes Communionis Anglicanae colligant.

Vespera in Ecclesia Cathedrali Eboracensi.

Non est singula Ecclesia Anglicana cui universa auctoritas iuridicalis est, quia quaeque ecclesia nationalis vel regionalis plenam libertatem habet. Ut nomen significat, ecclesiae Communionis Anglicanae per communem amorem, fidelitatem, traditionem coniunguntur. In plena communione sunt cum Sede Cantuariensi, et ergo Archiepiscopus Cantuariensis, propria persona, est unicus unitatis Anglicanae locus. Ipse semel per decennium Conferentias Lambethenses convocat, conventui primatum praesidet, praesesque Concilii Consultativi Anglicani est.[10][11] Communio Anglicana, circa 80 milliones assectorum habens,[12] est tertia a maxima communione Christiana in orbe terrarum, post Ecclesiam Catholicam et Ecclesias Orthodoxas Orientales.

Archiepiscopus Cantuariensis aliis Communionis Anglicanae primatibus honoris causa antecedit, atque ut provincia pars Communionis habeatur, in plena communione cum Sede Cantuariensi esse debet. Archiepiscopus ergo primus inter pares agnoscitur, quamquam directum haud exercet imperium in ulla provincia extra Angliam, cuius principalis primatus manet. Rowan Williams, Archiepiscopus Cantuariensis ab 2002 ad 2012, fuit primus archiepiscopus ex provincia extra Ecclesiam Anglicam post Reformationem creatus: primo fuerat Archiepiscopus Cambriae.

  1. 1.0 1.1 "What it means to be an Anglican". Church of England /
  2. "The Anglican Communion official website – homepage" .
  3. [1]
  4. Bays 2012:25.
  5. Cross et Livingstone 2005:3.
  6. Armentrout 2009.
  7. Green 1996:58–59.
  8. MacCulloch 1996:617.
  9. "The History of the Church of England," situs proprius Ecclesiae Anglicae.
  10. Anglican Communion official website.
  11. Cross et Livingstone 2005:65.
  12. "Provincial Registry," www.anglicancommunion.org.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Presbyter in vestimentis Eucharisticis.
Vestimenta diaconis, amictu super umerum sinistrum non excluso
Tabula geographica orbis terrarum provincias Communionus Anglicae monstrat (caeruleus). Quae sunt ecclesiae in plena communione cum Ecclesia Anglicana: ecclesiae Lutheranae Nordicae Communionis Borgoae (viridis), et ecclesiae Catholicae veteres in Unione Traiecti ad Rhenum (ruber).
  • Anson, Peter F. 1955. The Call to the Cloister: Religious Communities and kindred bodies in the Anglican Communion. SPCK.
  • Armentrout, Donald S., ed. 1990. This Sacred History: Anglican Reflections. Cantabrigiae Massachusettae: Cowley Publications. ISBN 1-56101-003-0.
  • Armentrout, Donald S. 2009. An Episcopal Dictionary of the Church. Novi Eboraci: Church Publishing Incorporated. ISBN 0-89869-701-8. Google Books.
  • Bays, Patricia. 2012. This Anglican Church of Ours. Wood Lake Publishing Inc. ISBN 1-77064-439-3. Google Books.
  • Cross, Frank Leslie Cross, et Elizabeth A. Livingstone, eds. 2005. The Oxford Dictionary of the Christian Church. Ed. 3a. Oxford University Press. ISBN 0-19-280290-9. Google Books.
  • Bess, Douglas, 2002. Divided We Stand: A History of the Continuing Anglican Movement. Apocryphile Press, [Tractarian Press]. ISBN 1-933993-10-3.
  • Fitch, John. 2009. Anglican Eirenicon: The Anglican Concept of Churchmanship in the Quest for Christian Unity. The Lutterworth Press. ISBN 978-0-7188-9212-8.
  • Green, Jonathon. 1996. Chasing the Sun: Dictionary Makers and the Dictionaries They Made. Novi Eboraci: Henry Holt. ISBN 0-8050-3466-8.
  • Griffith Thomas, William Henry. 1930. The Principles of Theology: An Introduction to the Thirty-Nine Articles. Londinii: Longmans, Green & Co.
  • Hein, David. 1991. Readings in Anglican Spirituality. Cincinnati: Forward Movement.
  • Hein, David. 2009. Thoughtful Holiness: The Rudiments of Anglican Identity. Sewanee Theological Review 52:266–275.
  • Hein, David, et Charles R. Henery, eds. 2010. Spiritual Counsel in the Anglican Tradition. Eugene Oregoniae: Wipf & Stock; Cantabrigiae: James Clarke & Co.
  • Hein, David, et Gardiner H. Shattuck Jr. 2005. The Episcopalians. Novi Eboraci: Church Publishing.
  • Jasper, R. C. D. 1989. The development of the Anglican Liturgy, 1662–1980.Londinii: SPCK.
  • MacCulloch, Diarmaid. 1996. Thomas Cranmer: A Life. Yale University Press.
  • More, Paul E., et Frank L. Cross, eds. 1935, 2009. Anglicanism; the thought and practice of the Church of England. James Clarke & Co. ISBN 978-0-227-17290-2.
  • Mould, Alan. 2007. The English Chorister: A History. Londinii: Hambledon Continuum.
  • Neill, Stephen. Anglicanism.
  • Nichols, Aidan. 1993. The Panther and the Hind: A Theological History of Anglicanism. T&T Clark.
  • Norman, Edward. 2004. Anglican Difficulties: A New Syllabus of Errors. Morehouse.
  • Picton, Hervé (2015). A Short History of the Church of England: From the Reformation to the Present Day, Newcastle upon Tyne: Cambridge Scholars Publishing.
  • Sachs, William L. 1993. The Transformation of Anglicanism: From State Church to Global Community. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Sykes, Stephen, John Booty, et Jonathan Knight, eds. 1998. The Study of Anglicanism. Ed. retractata. Minneapoli: SPCK / Fortress Press. ISBN 0-281-05175-5.
  • Tavard, George. 1964. The Quest for Catholicity: the Development of High Church Anglicanism. Novi Eboraci: Herder and Herder.
  • Wolf, William J., ed. 1982. Anglican Spirituality. Wilton Connecticutae: Morehouse-Barlow Co. ISBN 0-8192-1297-0.
  • Temple, William. Doctrine in the Church of England.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anglicanismum spectant.